| dum haec in Hispania geruntur, Marcellus captis Syra- | 25.40.1.1 |
| cusis, cum cetera in Sicilia tanta fide atque integritate com- | |
| posuisset ut non modo suam gloriam sed etiam maiestatem | |
| populi Romani augeret, ornamenta urbis, signa tabulasque | |
| quibus abundabant Syracusae, Romam deuexit, hostium | 2.1 |
| quidem illa spolia et parta belli iure; ceterum inde primum | |
| initium mirandi Graecarum artium opera licentiaeque hinc | |
| sacra profanaque omnia uolgo spoliandi factum est, quae | |
| postremo in Romanos deos, templum id ipsum primum | 5 |
| quod a Marcello eximie ornatum est, uertit. uisebantur | 3.1 |
| enim ab externis ad portam Capenam dedicata a M. Marcello | |
| templa propter excellentia eius generis ornamenta, quorum | |
| perexigua pars comparet. | |
| legationes omnium ferme ciuitatium Siciliae ad eum | 4.1 |
| conueniebant. dispar ut causa earum, ita condicio erat. | |
| qui ante captas Syracusas aut non desciuerant aut redierant | |
| in amicitiam ut socii fideles accepti cultique; quos metus | |
| post captas Syracusas dediderat ut uicti a uictore leges | 5 |
| acceperunt. erant tamen haud paruae reliquiae belli circa | 5.1 |
| Agrigentum Romanis, Epicydes et Hanno, duces reliqui | |
| prioris belli, et tertius nouus ab Hannibale in locum Hippo- | |
| cratis missus, Libyphoenicum generis Hippacritanus—Mut- | |
| tinen populares uocabant—, uir impiger et sub Hannibale | 5 |
| magistro omnes belli artes edoctus. huic ab Epicyde et | 6.1 |
| Hannone Numidae dati auxiliares, cum quibus ita perua- | |
| gatus est hostium agros, ita socios ad retinendos in fide | |
| animos eorum ferendo in tempore cuique auxilium adiit, ut | 7.1 |
| breui tempore totam Siciliam impleret nominis sui nec spes | |
| alia maior apud fauentes rebus Carthaginiensium esset. | |
| itaque inclusi ad <id> tempus moenibus Agrigenti dux | 8.1 |
| Poenus Syracusanusque, non consilio Muttinis quam fiducia | |
| magis ausi egredi extra muros ad Himeram amnem posue- | |
| runt castra. quod ubi perlatum ad Marcellum est, extemplo | 9.1 |
| copias mouit et ab hoste quattuor ferme milium interuallo | |
| consedit, quid agerent pararentue exspectaturus. sed nullum | 10.1 |
| neque locum neque tempus cunctationi consilioue dedit | |
| Muttines, transgressus amnem ac stationibus hostium cum | |
| ingenti terrore ac tumultu inuectus. postero die prope iusto | 11.1 |
| proelio compulit hostes intra munimenta. inde reuocatus | |
| seditione Numidarum in castris facta, cum trecenti ferme | |
| eorum Heracleam Minoam concessissent, ad mitigandos | |
| reuocandosque eos profectus magno opere monuisse duces | 5 |
| dicitur ne absente se cum hoste manus consererent. id | 12.1 |
| ambo aegre passi duces, magis Hanno, iam ante anxius | |
| gloria eius: Muttinem sibi modum facere, degenerem Afrum | |
| imperatori Carthaginiensi misso ab senatu populoque? is | 13.1 |
| perpulit cunctantem Epicyden ut transgressi flumen in aciem | |
| exirent: nam si Muttinem opperirentur et secunda pugnae | |
| fortuna euenisset, haud dubie Muttinis gloriam fore. |