| postero die transgressus Anienem Hannibal in aciem | 26.11.1.1 |
| omnes copias eduxit; nec Flaccus consulesque certamen | |
| detractauere. instructis utrimque exercitibus in eius pugnae | 2.1 |
| casum in qua urbs Roma uictori praemium esset, imber | |
| ingens grandine mixtus ita utramque aciem turbauit ut uix | |
| armis retentis in castra sese receperint, nullius rei minore | |
| quam hostium metu. et postero die eodem loco acies in- | 3.1 |
| structas eadem tempestas diremit; ubi recepissent se in | |
| castra, mira serenitas cum tranquillitate oriebatur. in | 4.1 |
| religionem ea res apud Poenos uersa est, auditaque uox | |
| Hannibalis fertur potiundae sibi urbis Romae modo mentem | |
| non dari, modo fortunam. minuere etiam spem eius duae | 5.1 |
| aliae, parua magnaque, res, magna illa quod cum ipse ad | |
| moenia urbis Romae armatus sederet milites sub uexillis in | |
| supplementum Hispaniae profectos audiit, parua autem quod | 6.1 |
| per eos dies eum forte agrum in quo ipse castra haberet | |
| uenisse nihil ob id deminuto pretio cognitum ex quodam | |
| captiuo est. id uero adeo superbum atque indignum | 7.1 |
| uisum eius soli quod ipse bello captum possideret haberetque | |
| inuentum Romae emptorem ut extemplo uocato praecone | |
| tabernas argentarias quae circa forum Romanum essent | |
| iusserit uenire. | 5 |
| his motus ad Tutiam fluuium castra rettulit sex milia | 8.1 |
| passuum ab urbe. inde ad lucum Feroniae pergit ire, | |
| templum ea tempestate inclutum diuitiis. Capenates aliique | 9.1 |
| qui accolae eius erant primitias frugum eo donaque alia pro | |
| copia portantes multo auro argentoque id exornatum habe- | |
| bant. iis omnibus donis tum spoliatum templum; aeris | |
| acerui cum rudera milites religione inducti iacerent post | 5 |
| profectionem Hannibalis magni inuenti.—huius populatio | 10.1 |
| templi haud dubia inter scriptores est. Coelius Romam | |
| euntem ab Ereto deuertisse eo Hannibalem tradit, iterque | |
| eius ab Reate Cutiliisque et ab Amiterno orditur: ex Cam- | 11.1 |
| pania in Samnium, inde in Paelignos peruenisse, praeterque | |
| oppidum Sulmonem in Marrucinos transisse; inde Albensi | |
| agro in Marsos, hinc Amiternum Forulosque uicum uenisse. | |
| neque ibi error est quod tanti <ducis tanti>que exercitus | 12.1 |
| uestigia intra tam breuis aeui memoriam potuerint confundi | |
| —isse enim ea constat—: tantum id interest ueneritne eo | 13.1 |
| itinere ad urbem an ab urbe in Campaniam redierit. |