| ceterum non quantum Romanis pertinaciae ad premen- | 26.12.1.1 |
| dam obsidione Capuam fuit, tantum ad defendendam | |
| Hannibali. namque <per Samnium Apuliamque> et | 2.1 |
| Lucanos in Bruttium agrum ad fretum ac Regium eo cursu | |
| contendit ut prope repentino aduentu incautos oppresserit. | |
| Capua etsi nihilo segnius obsessa per eos dies fuerat, tamen | 3.1 |
| aduentum Flacci sensit, et admiratio orta est non simul | |
| regressum Hannibalem. inde per conloquia intellexerunt | 4.1 |
| relictos se desertosque et spem Capuae retinendae deplora- | |
| tam apud Poenos esse. accessit edictum proconsulum ex | 5.1 |
| senatus consulto propositum uolgatumque apud hostes ut | |
| qui ciuis Campanus ante certam diem transisset sine fraude | |
| esset. nec ulla facta est transitio, metu magis eos quam | 6.1 |
| fide continente quia maiora in defectione deliquerant quam | |
| quibus ignosci posset. ceterum quemadmodum nemo | 7.1 |
| priuato consilio ad hostem transibat, ita nihil salutare in | |
| medium consulebatur. nobilitas rem publicam deseruerat, | 8.1 |
| neque in senatum cogi poterant; in magistratu erat qui non | |
| sibi honorem adiecisset, sed indignitate sua uim ac ius | |
| magistratui quem gerebat dempsisset. iam ne in foro | 9.1 |
| quidem aut publico loco principum quisquam apparebat; | |
| domibus inclusi patriae occasum cum suo exitio in dies | |
| expectabant. | |
| summa curae omnis in Bostarem Hannonemque, praefec- | 10.1 |
| tos praesidii Punici, uersa erat, suo non sociorum periculo | |
| sollicitos. ii conscriptis ad Hannibalem litteris non libere | 11.1 |
| modo, sed etiam aspere, quibus non Capuam solam traditam | |
| in manum hostibus, sed se quoque et praesidium in omnes | |
| cruciatus proditos incusabant: abisse eum in Bruttios uelut | 12.1 |
| auertentem sese ne Capua in oculis eius caperetur. at hercule | |
| Romanos ne oppugnatione quidem urbis Romanae abstrahi | |
| a Capua obsidenda potuisse; tanto constantiorem inimicum | 13.1 |
| Romanum quam amicum Poenum esse. si redeat Capuam | |
| bellumque omne eo uertat, et se et Campanos paratos | |
| eruptioni fore. non cum Reginis neque Tarentinis bellum | 14.1 |
| gesturos transisse Alpes: ubi Romanae legiones sint, ibi et | |
| Carthaginiensium exercitus debere esse. sic ad Cannas, sic | |
| ad Trasumennum rem bene gestam, coeundo conferundoque | |
| cum hoste castra, fortunam temptando. in hanc senten- | 15.1 |
| tiam litterae conscriptae Numidis, proposita mercede eam | |
| professis operam, dantur. ii specie transfugarum cum ad | |
| Flaccum in castra uenissent ut inde tempore capto abirent, | |
| famesque quae tam diu Capuae erat nulli non probabilem | 5 |
| causam transitionis faceret, mulier repente Campana in castra | 16.1 |
| uenit, scortum transfugarum unius, indicatque imperatori | |
| Romano Numidas fraude composita transisse litterasque ad | |
| Hannibalem ferre: id unum ex iis qui sibi rem aperuisset | 17.1 |
| arguere sese paratam esse. productus primo satis con- | |
| stanter ignorare se mulierem simulabat: paulatim dein con- | |
| uictus ueris cum tormenta posci et parari uideret, fassus id | |
| ita esse litteraeque prolatae. additum etiam indicio quod | 18.1 |
| celabatur et alios specie transfugarum Numidas uagari in | |
| castris Romanis. ii supra septuaginta comprensi et cum | 19.1 |
| transfugis nouis mulcati uirgis manibusque praecisis Capuam | |
| rediguntur. |