| conspectum tam triste supplicium fregit animos Cam- | 26.13.1.1 |
| panorum. concursus ad curiam populi factus coegit | |
| Loesium senatum uocare; et primoribus qui iam diu publicis | |
| consiliis aberant propalam minabantur nisi uenirent in | |
| senatum circa domos eorum ituros se et in publicum omnes | 5 |
| ui extracturos esse. is timor frequentem senatum magi- | |
| stratui praebuit. ibi cum ceteri de legatis mittendis ad | 2.1 |
| imperatores Romanos agerent, Uibius Uirrius, qui defectionis | |
| auctor ab Romanis fuerat, interrogatus sententiam, negat eos | 3.1 |
| qui de legatis et de pace ac deditione loquantur meminisse | |
| nec quid facturi fuerint si Romanos in potestate habuissent | |
| nec quid ipsis patiendum sit. 'quid? uos' inquit 'eam | 4.1 |
| deditionem fore censetis qua quondam, ut aduersus Sam- | |
| nites auxilium impetraremus, nos nostraque omnia Romanis | |
| dedidimus? iam e memoria excessit, quo tempore et in qua | 5.1 |
| fortuna a populo Romano defecerimus? iam, quemadmodum | |
| in defectione praesidium, quod poterat emitti, per cruciatum | |
| et ad contumeliam necarimus? quotiens in obsidentes, quam | 6.1 |
| inimice eruperimus, castra oppugnarimus, Hannibalem | |
| uocauerimus ad opprimendos eos? hoc quod recentissimum | |
| est, ad oppugnandam Romam hinc eum miserimus? age | 7.1 |
| contra, quae illi infeste in nos fecerint repetite, ut ex eo quid | |
| speretis habeatis. cum hostis alienigena in Italia esset et | |
| Hannibal hostis et cuncta bello arderent, omissis omnibus, | |
| omisso ipso Hannibale, ambo consules et duo consulares | 5 |
| exercitus ad Capuam oppugnandam miserunt. alterum | 8.1 |
| annum circumuallatos inclusosque nos fame macerant, et | |
| ipsi nobiscum ultima pericula et grauissimos labores perpessi, | |
| circa uallum ac fossas saepe trucidati ac prope ad extremum | |
| castris exuti. sed omitto haec—uetus atque usitata res est in | 9.1 |
| oppugnanda hostium urbe labores ac pericula pati—: illud | |
| irae atque odii <inexpiabilis> exsecrabilisque indicium est. | |
| Hannibal ingentibus copiis peditum equitumque castra | 10.1 |
| oppugnauit et ex parte cepit: tanto periculo nihil moti sunt | |
| ab obsidione. profectus trans Uolturnum perussit Calenum | |
| agrum: nihil tanta sociorum clade auocati sunt. ad ipsam | 11.1 |
| urbem Romam infesta signa ferri iussit: eam quoque tem- | |
| pestatem imminentem spreuerunt. transgressus Anienem | |
| tria milia passuum ab urbe castra posuit, postremo ad | |
| moenia ipsa et ad portas accessit; Romam se adempturum | 5 |
| eis, nisi omitterent Capuam, ostendit: non omiserunt. | |
| feras bestias caeco impetu ac rabie concitatas, si ad cubilia | 12.1 |
| et catulos earum ire pergas, ad opem suis ferendam auertas: | |
| Romanos Roma circumsessa coniuges, liberi, quorum | 13.1 |
| ploratus hinc prope exaudiebantur, arae foci deum delubra | |
| sepulcra maiorum temerata ac uiolata a Capua non auer- | |
| terunt; tanta auiditas supplicii expetendi, tanta sanguinis | |
| nostri hauriendi est sitis. nec iniuria forsitan; nos quoque | 14.1 |
| idem fecissemus, si data fortuna esset. itaque quoniam | |
| aliter dis immortalibus est uisum, cum mortem ne recusare | |
| quidem debeam, cruciatus contumeliasque quas parat hostis | |
| dum liber, dum mei potens sum, effugere morte praeter- | 5 |
| quam honesta, etiam leni possum. non uidebo Ap. | 15.1 |
| Claudium et Q. Fuluium uictoria insolenti subnixos, neque | |
| uinctus per urbem Romanam triumphi spectaculum trahar, | |
| ut deinde †in carcerem† aut ad palum deligatus, lacerato | |
| uirgis tergo, ceruicem securi Romanae subiciam; nec dirui | 5 |
| incendique patriam uidebo, nec rapi ad stuprum matres | |
| Campanas uirginesque et ingenuos pueros. Albam unde | 16.1 |
| ipsi oriundi erant a fundamentis proruerunt, ne stirpis, ne | |
| memoria originum suarum exstaret: nedum eos Capuae | |
| parsuros credam, cui infestiores quam Carthagini sunt. | |
| itaque quibus uestrum ante fato cedere quam haec tot tam | 17.1 |
| acerba uideant in animo est, iis apud me hodie epulae in- | |
| structae parataeque sunt. satiatis uino ciboque poculum | 18.1 |
| idem quod mihi datum fuerit circumferetur; ea potio corpus | |
| a cruciatu, animum a contumeliis, oculos aures a uidendis | |
| audiendisque omnibus acerbis indignisque quae manent | |
| uictos uindicabit. parati erunt qui magno rogo in propatulo | 5 |
| aedium accenso corpora exanima iniciant. haec una uia | 19.1 |
| et honesta et libera ad mortem. et ipsi uirtutem mirabun- | |
| tur hostes et Hannibal fortes socios sciet ab se desertos ac | |
| proditos esse.' |