| hanc orationem Uirri plures cum adsensu audierunt quam | 26.14.1.1 |
| forti animo id quod probabant exsequi potuerunt. maior | 2.1 |
| pars senatus, multis saepe bellis expertam populi Romani | |
| clementiam haud diffidentes sibi quoque placabilem fore, | |
| legatos ad dedendam Romanis Capuam decreuerunt mise- | |
| runtque. Uibium Uirrium septem et uiginti ferme senatores | 3.1 |
| domum secuti sunt, epulatique cum eo et quantum facere | |
| potuerant alienatis mentibus uino ab imminentis sensu mali, | |
| uenenum omnes sumpserunt; inde misso conuiuio dextris | 4.1 |
| inter se datis ultimoque complexu conlacrimantes suum | |
| patriaeque casum, alii ut eodem rogo cremarentur man- | |
| serunt, alii domos digressi sunt. impletae cibis uinoque | 5.1 |
| uenae minus efficacem in maturanda morte uim ueneni | |
| fecerunt; itaque noctem totam plerique eorum et diei | |
| insequentis partem cum animam egissent, omnes tamen | |
| prius quam aperirentur hostibus portae exspirarunt. | 5 |
| postero die porta Iouis, quae aduersus castra Romana | 6.1 |
| erat, iussu proconsulum aperta est. ea intromissa legio una | |
| et duae alae cum C. Fuluio legato. is cum omnium | 7.1 |
| primum arma telaque quae Capuae erant ad se conferenda | |
| curasset, custodiis ad omnes portas dispositis ne quis exire | |
| aut emitti posset, praesidium Punicum comprehendit, sena- | |
| tum Campanum ire in castra ad imperatores Romanos | 5 |
| iussit. quo cum uenissent, extemplo iis omnibus catenae | 8.1 |
| iniectae, iussique ad quaestores deferre quod auri atque | |
| argenti haberent. auri pondo duo milia septuaginta fuit, | |
| argenti triginta milia pondo et mille ducenta. senatores | 9.1 |
| quinque et uiginti Cales in custodiam, duodetriginta Teanum | |
| missi, quorum de sententia maxime descitum ab Romanis | |
| constabat. |