| de supplicio Campani senatus haudquaquam inter Ful- | 26.15.1.1 |
| uium Claudiumque conueniebat. facilis impetrandae | |
| ueniae Claudius, Fului durior sententia erat. itaque Appius | 2.1 |
| Romam ad senatum arbitrium eius rei totum reiciebat: | |
| percontandi etiam aequum esse potestatem fieri patribus, | 3.1 |
| num communicassent consilia cum aliquis sociorum Latini | |
| nominis [municipiorum] et num ope eorum in bello forent ad- | |
| iuti. id uero minime committendum esse Fuluius dicere | 4.1 |
| ut sollicitarentur criminibus dubiis sociorum fidelium animi, | |
| et subicerentur indicibus quis neque <quid dicerent neque> | |
| quid facerent quicquam unquam pensi fuisset; itaque se | |
| eam quaestionem oppressurum exstincturumque. ab hoc | 5.1 |
| sermone cum digressi essent, et Appius quamuis ferociter | |
| loquentem collegam non dubitaret tamen litteras super tanta | |
| re ab Roma exspectaturum, Fuluius, ne id ipsum impedi- | 6.1 |
| mentum incepto foret, dimittens praetorium tribunis militum | |
| ac praefectis socium imperauit uti duobus milibus equitum | |
| delectis denuntiarent ut ad tertiam bucinam praesto essent. | |
| cum hoc equitatu nocte Teanum profectus, prima luce | 7.1 |
| portam intrauit atque in forum perrexit; concursuque ad | |
| primum equitum ingressum facto magistratum Sidicinum | |
| citari iussit imperauitque ut produceret Campanos quos in | |
| custodia haberet. producti omnes uirgisque caesi ac securi | 8.1 |
| percussi. inde citato equo Cales percurrit; ubi cum in | |
| tribunali consedisset productique Campani deligarentur ad | |
| palum, eques citus ab Roma uenit litterasque a C. Cal- | |
| purnio praetore Fuluio et senatus consultum tradit. murmur | 9.1 |
| ab tribunali totam contionem peruasit differri rem integram | |
| ad patres de Campanis; et Fuluius, id ita esse ratus acceptas | |
| litteras neque resolutas cum in gremio reposuisset, praeconi | |
| imperauit ut lictorem lege agere iuberet. ita de iis quoque | 5 |
| qui Calibus erant sumptum supplicium. tum litterae | 10.1 |
| lectae senatusque consultum, serum ad impediendam rem | |
| actam quae summa ope approperata erat ne impediri posset. | |
| consurgentem iam Fuluium Taurea Uibellius Campanus | 11.1 |
| per mediam uadens turbam nomine inclamauit, et cum | |
| mirabundus quidnam sese uellet resedisset Flaccus, 'me | 12.1 |
| quoque' inquit 'iube occidi ut gloriari possis multo fortiorem | |
| quam ipse es uirum abs te occisum esse.' cum Flaccus | 13.1 |
| negaret profecto satis compotem mentis esse, modo prohiberi | |
| etiam se si id uellet senatus consulto diceret, tum Uibellius | |
| 'quando quidem' inquit 'capta patria propinquis amicisque | 14.1 |
| amissis, cum ipse manu mea coniugem liberosque inter- | |
| fecerim ne quid indigni paterentur, mihi ne mortis quidem | |
| copia eadem est quae his ciuibus meis, petatur a uirtute | |
| inuisae huius uitae uindicta.' atque ita gladio quem ueste | 15.1 |
| texerat per aduersum pectus transfixus, ante pedes impera- | |
| toris moribundus procubuit. |