| quia et quod ad supplicium attinet Campanorum et | 26.16.1.1 |
| pleraque alia de Flacci unius sententia acta erant, mortuum | |
| Ap. Claudium sub deditionem Capuae quidam tradunt; | |
| hunc quoque ipsum Tauream neque sua sponte uenisse Cales | 2.1 |
| neque sua manu interfectum, sed dum inter ceteros ad palum | |
| deligatur, quia parum inter strepitus exaudiri possent quae | |
| uociferaretur silentium fieri Flaccum iussisse; tum Tauream | 3.1 |
| illa quae ante memorata sunt dixisse, uirum se fortissimum | |
| ab nequaquam pari ad uirtutem occidi; sub haec dicta iussu | |
| proconsulis praeconem ita pronuntiasse: 'lictor, uiro forti | |
| adde uirgas et in eum primum lege age.' lectum quoque | 4.1 |
| senatus consultum priusquam securi feriret quidam auctores | |
| sunt, sed quia adscriptum in senatus consulto fuerit si ei | |
| uideretur integram rem ad senatum reiceret, interpretatum | |
| esse quid magis e re publica duceret aestimationem sibi | 5 |
| permissam. | |
| Capuam a Calibus reditum est, Atellaque et Calatia in | 5.1 |
| deditionem acceptae; ibi quoque in eos qui capita rerum | |
| erant animaduersum. ita ad septuaginta principes senatus | 6.1 |
| interfecti, trecenti ferme nobiles Campani in carcerem con- | |
| diti, alii per sociorum Latini nominis urbes in custodias dati, | |
| uariis casibus interierunt: multitudo alia ciuium Campano- | |
| rum uenum data. de urbe agroque reliqua consultatio fuit, | 7.1 |
| quibusdam delendam censentibus urbem praeualidam pro- | |
| pinquam inimicam. ceterum praesens utilitas uicit; nam | |
| propter agrum, quem omni fertilitate terrae satis constabat | |
| primum in Italia esse, urbs seruata est ut esset aliqua | 5 |
| aratorum sedes. urbi frequentandae multitudo incolarum | 8.1 |
| libertinorumque et institorum opificumque retenta: ager | |
| omnis et tecta publica populi Romani facta. ceterum | 9.1 |
| habitari tantum tamquam urbem Capuam frequentarique | |
| placuit, corpus nullum ciuitatis nec senatum nec plebis | |
| concilium nec magistratus esse: sine consilio publico, sine | 10.1 |
| imperio multitudinem nullius rei inter se sociam ad con- | |
| sensum inhabilem fore; praefectum ad iura reddenda ab | |
| Roma quotannis missuros. ita ad Capuam res compositae | 11.1 |
| consilio ab omni parte laudabili. seuere et celeriter in | |
| maxime noxios animaduersum; multitudo ciuium dissipata | |
| in nullam spem reditus; non saeuitum incendiis ruinisque | 12.1 |
| in tecta innoxia murosque, et cum emolumento quaesita | |
| etiam apud socios lenitatis species incolumitate urbis nobilis- | |
| simae opulentissimaeque, cuius ruinis omnis Campania, | |
| omnes qui Campaniam circa accolunt populi ingemuissent; | 5 |
| confessio expressa hosti quanta uis in Romanis ad expetendas | 13.1 |
| poenas ab infidelibus sociis et quam nihil in Hannibale | |
| auxilii ad receptos in fidem tuendos esset. |