Romani patres perfuncti quod ad Capuam attinebat cura,
|
26.17.1.1
|
C. Neroni ex iis duabus legionibus quas ad Capuam habuerat
|
|
sex milia peditum et trecentos equites quos ipse legisset et
|
|
socium Latini nominis peditum numerum parem et octin-
|
|
gentos equites decernunt. eum exercitum Puteolis in naues
|
2.1
|
impositum Nero in Hispaniam transportauit. cum Tarraco-
|
|
nem nauibus uenisset, expositisque ibi copiis et nauibus
|
|
subductis socios quoque nauales multitudinis augendae causa
|
|
armasset, profectus ad Hiberum flumen exercitum ab Ti.
|
3.1
|
Fonteio et L. Marcio accepit. inde pergit ad hostes ire.
|
|
Hasdrubal Hamilcaris ad Lapides Atros castra habebat; in
|
4.1
|
Ausetanis is locus est inter oppida Iliturgim et Mentissam.
|
|
huius saltus fauces Nero occupauit. Hasdrubal, ne in arto
|
5.1
|
res esset, caduceatorem misit qui promitteret si inde missus
|
|
foret se omnem exercitum ex Hispania deportaturum. quam
|
6.1
|
rem cum laeto animo Romanus accepisset, diem posterum
|
|
Hasdrubal conloquio petiuit ut coram leges conscriberentur
|
|
de tradendis arcibus urbium dieque statuenda ad quam
|
|
praesidia deducerentur suaque omnia sine fraude Poeni
|
5
|
deportarent. quod ubi impetrauit, extemplo primis tenebris
|
7.1
|
atque inde tota nocte quod grauissimum exercitus erat
|
|
Hasdrubal quacunque posset euadere e saltu iussit. data
|
8.1
|
sedulo opera est ne multi ea nocte exirent, ut ipsa paucitas
|
|
cum ad hostem silentio fallendum aptior, tum ad euadendum
|
|
per artas semitas ac difficiles esset. uentum insequenti die
|
9.1
|
ad conloquium est; sed loquendo plura scribendoque dedita
|
|
opera quae in rem non essent die consumpto, in posterum
|
|
dilatum est. addita insequens nox spatium dedit et alios
|
10.1
|
emittendi; nec postero die res finem inuenit. ita aliquot
|
11.1
|
dies disceptando palam de legibus noctesque emittendis clam
|
|
e castris Carthaginiensibus absumptae. et postquam pars
|
|
maior emissa exercitus erat, iam ne iis quidem quae ultro
|
|
dicta erant stabatur; minusque ac minus, cum timore simul
|
12.1
|
fide decrescente, conueniebat. iam ferme pedestres omnes
|
|
copiae euaserant e saltu cum prima luce densa nebula saltum
|
|
omnem camposque circa intexit. quod ubi sensit Hasdrubal,
|
|
mittit ad Neronem qui in posterum diem conloquium differ-
|
5
|
ret: illum diem religiosum Carthaginiensibus ad agendum
|
|
quicquam rei seriae esse. ne tum quidem suspecta fraus
|
13.1
|
cum esset, data uenia eius diei, extemploque Hasdrubal cum
|
|
equitatu elephantisque castris egressus sine ullo tumultu in
|
|
tutum euasit. hora ferme quarta dispulsa sole nebula
|
14.1
|
aperuit diem, uacuaque hostium castra conspexerunt Romani
|
|
tum demum Claudius Punicam fraudem adgnoscens ut se
|
15.1
|
dolo captum sensit, proficiscentem institit sequi paratus
|
|
confligere acie. sed hostis detractabat pugnam; leuia tamen
|
16.1
|
proelia inter extremum Punicum agmen praecursoresque
|
|
Romanorum fiebant.
|
|