| inter haec Hispaniae populi nec qui post cladem acceptam | 26.18.1.1 |
| defecerant redibant ad Romanos, nec ulli noui deficiebant; | |
| et Romae senatui populoque post receptam Capuam non | 2.1 |
| Italiae iam maior quam Hispaniae cura erat. et exercitum | |
| augeri et imperatorem mitti placebat; nec tam quem mit- | 3.1 |
| terent satis constabat quam illud, ubi duo summi impera- | |
| tores intra dies triginta cecidissent, qui in locum duorum | |
| succederet extraordinaria cura deligendum esse. cum alii | 4.1 |
| alium nominarent, postremum eo decursum est ut procon- | |
| suli creando in Hispaniam comitia haberentur; diemque | |
| comitiis consules edixerunt. primo exspectauerant ut qui | 5.1 |
| se tanto imperio dignos crederent nomina profiterentur; | |
| quae ut destituta exspectatio est, redintegratus luctus | |
| acceptae cladis desideriumque imperatorum amissorum. | |
| maesta itaque ciuitas prope inops consilii comitiorum die | 6.1 |
| tamen in campum descendit; atque in magistratus uersi | |
| circumspectant ora principum aliorum alios intuentium fre- | |
| muntque adeo perditas res desperatumque de re publica | |
| esse ut nemo audeat in Hispaniam imperium accipere, cum | 7.1 |
| subito P. Cornelius <Publi filius eius> qui in Hispania | |
| ceciderat, [filius] quattuor et uiginti ferme annos natus, pro- | |
| fessus se petere, in superiore unde conspici posset loco | |
| constitit. in quem postquam omnium ora conuersa sunt, | 8.1 |
| clamore ac fauore ominati extemplo sunt felix faustumque | |
| imperium. iussi deinde inire suffragium ad unum omnes | 9.1 |
| non centuriae modo, sed etiam homines P. Scipioni imperium | |
| esse in Hispania iusserunt. ceterum post rem actam ut iam | 10.1 |
| resederat impetus animorum ardorque, silentium subito | |
| ortum et tacita cogitatio quidnam egissent; nonne fauor plus | |
| ualuisset quam ratio. aetatis maxime paenitebat; quidam | 11.1 |
| fortunam etiam domus horrebant nomenque ex funestis | |
| duabus familiis in eas prouincias ubi inter sepulcra patris | |
| patruique res gerendae essent proficiscentis. |