| quam ubi ab re tanto impetu acta sollicitudinem curam- | 26.19.1.1 |
| que hominum animaduertit, aduocata contione ita de aetate | |
| sua imperioque mandato et bello quod gerundum esset | |
| magno elatoque animo disseruit, ut ardorem eum qui re- | 2.1 |
| sederat excitaret rursus nouaretque et impleret homines | |
| certioris spei quam quantam fides promissi humani aut ratio | |
| ex fiducia rerum subicere solet. fuit enim Scipio non ueris | 3.1 |
| tantum uirtutibus mirabilis, sed arte quoque quadam ab | |
| iuuenta in ostentationem earum compositus, pleraque apud | 4.1 |
| multitudinem aut per nocturnas uisa species aut uelut | |
| diuinitus mente monita agens, siue et ipse capti quadam | |
| superstitione animi, siue ut imperia consiliaque uelut sorte | |
| oraculi missa sine cunctatione exsequerentur. ad hoc iam | 5.1 |
| inde ab initio praeparans animos, ex quo togam uirilem | |
| sumpsit nullo die prius ullam publicam priuatamque rem | |
| egit quam in Capitolium iret ingressusque aedem consideret | |
| et plerumque solus in secreto ibi tempus tereret. hic mos | 6.1 |
| per omnem uitam seruatus seu consulto seu temere uolgatae | |
| opinioni fidem apud quosdam fecit stirpis eum diuinae uirum | |
| esse, rettulitque famam in Alexandro magno prius uolgatam, | 7.1 |
| et uanitate et fabula parem, anguis immanis concubitu con- | |
| ceptum, et in cubiculo matris eius uisam persaepe prodigii | |
| eius speciem interuentuque hominum euolutam repente | |
| atque ex oculis elapsam. his miraculis nunquam ab ipso | 8.1 |
| elusa fides est; quin potius aucta arte quadam nec abnuendi | |
| tale quicquam nec palam adfirmandi. multa alia eiusdem | 9.1 |
| generis, alia uera, alia adsimulata, admirationis humanae in | |
| eo iuuene excesserant modum; quibus freta tunc ciuitas | |
| aetati haudquaquam maturae tantam rerum molem tantum- | |
| que imperium permisit. | 5 |
| ad eas copias quas ex uetere exercitu Hispania habebat, | 10.1 |
| quaeque a Puteolis cum C. Nerone traiectae erant, decem | |
| milia militum et mille equites adduntur, et M. Iunius | |
| Silanus propraetor adiutor ad res gerendas datus est. ita | 11.1 |
| cum triginta nauium classe—omnes autem quinqueremes | |
| erant—Ostiis Tiberinis profectus praeter oram Tusci maris, | |
| Alpesque et Gallicum sinum et deinde Pyrenaei circum- | |
| uectus promuntorium, Emporiis urbe Graeca—oriundi et ipsi | 5 |
| a Phocaea sunt—copias exposuit. inde sequi nauibus iussis | 12.1 |
| Tarraconem pedibus profectus conuentum omnium sociorum | |
| —etenim legationes ad famam eius ex omni se prouincia effu- | |
| derant—habuit. naues ibi subduci iussit, remissis quattuor | 13.1 |
| triremibus Massiliensium quae officii causa ab domo pro- | |
| secutae fuerant. responsa inde legationibus suspensis | 14.1 |
| uarietate tot casuum dare coepit, ita elato ab ingenti uirtu- | |
| tum suarum fiducia animo ut nullum ferox uerbum excideret | |
| ingensque omnibus quae diceret cum maiestas inesset tum | |
| fides. | 5 |