| profectus ab Tarracone et ciuitates sociorum et | 26.20.1.1 |
| hiberna exercitus adiit, collaudauitque milites quod duabus | |
| tantis deinceps cladibus icti prouinciam obtinuissent, nec | 2.1 |
| fructum secundarum rerum sentire hostes passi omni cis | |
| Hiberum agro eos arcuissent, sociosque cum fide tutati | |
| essent. Marcium secum habebat cum tanto honore, ut facile | 3.1 |
| appareret nihil minus uereri quam ne quis obstaret gloriae | |
| suae. successit inde Neroni Silanus, et in hiberna milites | 4.1 |
| noui deducti. Scipio omnibus quae adeunda agendaque | |
| erant mature aditis peractisque Tarraconem concessit. | |
| nihilo minor fama apud hostes Scipionis erat quam apud | 5.1 |
| ciues sociosque, et diuinatio quaedam futuri, quo minus ratio | |
| timoris reddi poterat oborti temere, maiorem inferens | |
| metum. in hiberna diuersi concesserant, Hasdrubal Gisgo- | 6.1 |
| nis usque ad Oceanum et Gades, Mago in mediterranea | |
| maxime supra Castulonensem saltum; Hasdrubal Hamil- | |
| caris filius proximus Hibero circa Saguntum hibernauit. | |
| aestatis eius extremo qua capta est Capua et Scipio in | 7.1 |
| Hispaniam uenit, Punica classis ex Sicilia Tarentum accita | |
| ad arcendos commeatus praesidii Romani quod in arce | |
| Tarentina erat, clauserat quidem omnes ad arcem a mari | 8.1 |
| aditus, sed adsidendo diutius artiorem annonam sociis quam | |
| hosti faciebat; non enim tantum subuehi oppidanis per | 9.1 |
| pacata litora apertosque portus praesidio nauium Puni- | |
| carum poterat quantum frumenti classis ipsa turba nauali | |
| mixta ex omni genere hominum absumebat, ut arcis praesi- | 10.1 |
| dium etiam sine inuecto quia pauci erant ex ante praeparato | |
| sustentari posset, Tarentinis classique ne inuectum quidem | |
| sufficeret. tandem maiore gratia quam uenerat classis | 11.1 |
| dimissa est; annona haud multum laxauerat quia remoto | |
| maritimo praesidio subuehi frumentum non poterat. |