| eiusdem aestatis exitu M. Marcellus ex Sicilia prouincia | 26.21.1.1 |
| cum ad urbem uenisset, a C. Calpurnio praetore senatus ei | |
| ad aedem Bellonae datus est. ibi cum de rebus ab se gestis | 2.1 |
| disseruisset, questus leniter non suam magis quam militum | |
| uicem quod prouincia confecta exercitum deportare non | |
| licuisset, postulauit ut triumphanti urbem inire liceret. id | |
| non impetrauit. cum multis uerbis actum esset utrum minus | 3.1 |
| conueniret cuius nomine absentis ob res prospere ductu eius | |
| gestas supplicatio decreta foret et dis immortalibus habitus | |
| honos ei praesenti negare triumphum, an quem tradere exer- | 4.1 |
| citum successori iussissent—quod nisi manente in prouincia | |
| bello non decerneretur—eum quasi debellato triumphare | |
| cum exercitus testis meriti atque immeriti triumphi abesset, | |
| medium uisum ut ouans urbem iniret. tribuni plebis ex | 5.1 |
| auctoritate senatus ad populum tulerunt ut M. Marcello | |
| quo die urbem ouans iniret imperium esset. pridie quam | 6.1 |
| urbem iniret in monte Albano triumphauit; inde ouans | |
| multam prae se praedam in urbem intulit. cum simulacro | 7.1 |
| captarum Syracusarum catapultae ballistaeque et alia omnia | |
| instrumenta belli lata et pacis diuturnae regiaeque opulentiae | |
| ornamenta, argenti aerisque fabrefacti uis, alia supellex | 8.1 |
| pretiosaque uestis et multa nobilia signa, quibus inter primas | |
| Graeciae urbes Syracusae ornatae fuerant. Punicae quoque | 9.1 |
| uictoriae signum octo ducti elephanti, et non minimum fuere | |
| spectaculum cum coronis aureis praecedentes Sosis Syra- | |
| cusanus et Moericus Hispanus, quorum altero duce nocturno | 10.1 |
| Syracusas introitum erat, alter Nassum quodque ibi praesidii | |
| erat prodiderat. his ambobus ciuitas data et quingena | 11.1 |
| iugera agri, Sosidi in agro Syracusano qui aut regius aut | |
| hostium populi Romani fuisset et aedes Syracusis cuius | |
| uellet eorum in quos belli iure animaduersum esset, Moerico | 12.1 |
| Hispanisque qui cum eo transierant urbs agerque in Sicilia | |
| ex iis qui a populo Romano defecissent, iussa dari. id M. | 13.1 |
| Cornelio mandatum ut ubi ei uideretur urbem agrumque eis | |
| adsignaret. in eodem agro Belligeni, per quem inlectus ad | |
| transitionem Moericus erat, quadringenta iugera agri decreta. | |
| post profectionem ex Sicilia Marcelli Punica classis octo | 14.1 |
| milia peditum, tria Numidarum equitum exposuit. ad eos | |
| Murgentia et Er<getium urbes defece>re. secutae defectio- | |
| nem earum Hybla et Macella et ignobiliores quaedam aliae; | 15.1 |
| et Numidae praefecto Muttine uagi per totam Siciliam soci- | |
| orum populi Romani agros urebant. super haec exercitus | 16.1 |
| Romanus iratus, partim quod cum imperatore non deuectus | |
| ex prouincia esset, partim quod in oppidis hibernare uetiti | |
| erant, segni fungebantur militia, magisque eis auctor ad | |
| seditionem quam animus deerat. inter has difficultates M. | 17.1 |
| Cornelius praetor et militum animos nunc consolando nunc | |
| castigando sedauit, et ciuitates omnes quae defecerant in | |
| dicionem redegit; atque ex iis Murgentiam Hispanis quibus | |
| urbs agerque debebatur ex senatus consulto attribuit. | 5 |