| consules cum ambo Apuliam prouinciam haberent, | 26.22.1.1 |
| minusque iam terroris a Poenis et Hannibale esset, sortiri | |
| iussi Apuliam Macedoniamque prouincias. Sulpicio Mace- | |
| donia euenit isque Laeuino successit. Fuluius Romam comi- | 2.1 |
| tiorum causa arcessitus cum comitia consulibus rogandis | |
| haberet, praerogatiua Uoturia iuniorum T. Manlium Torqua- | |
| tum et T. Otacilium <consules dixit. cum ad Manlium>, qui | 3.1 |
| praesens erat, gratulandi causa turba coiret, nec dubius esset | |
| consensus populi, magna circumfusus turba ad tribunal con- | |
| sulis uenit, petitque ut pauca sua uerba audiret centuriam- | 4.1 |
| que quae tulisset suffragium reuocari iuberet. erectis omni- | 5.1 |
| bus exspectatione quidnam postulaturus esset, oculorum | |
| ualetudinem excusauit: impudentem et gubernatorem et im- | 6.1 |
| peratorem esse qui, cum alienis oculis ei omnia agenda sint, | |
| postulet sibi aliorum capita ac fortunas committi; proinde si | 7.1 |
| uideretur ei, redire in suffragium Uoturiam iuniorum iuberet | |
| et meminisse in consulibus creandis belli quod in Italia sit | |
| temporumque rei publicae; uixdum requiesse aures a | 8.1 |
| strepitu et tumultu hostili, quo paucos ante menses cesserint | |
| prope moenia Romana. post haec cum centuria frequens | |
| succlamasset nihil se mutare sententiae eosdemque consules | |
| dicturos esse, tum Torquatus 'neque ego uestros' inquit | 9.1 |
| 'mores consul ferre potero neque uos imperium meum. | |
| redite in suffragium et cogitate bellum Punicum in Italia et | |
| hostium ducem Hannibalem esse.' tum centuria et aucto- | 10.1 |
| ritate mota uiri et admirantium circa fremitu, petiit a consule | |
| ut Uoturiam seniorum citaret: uelle sese cum maioribus | 11.1 |
| natu conloqui et ex auctoritate eorum consules dicere. | |
| citatis Uoturiae senioribus, datum secreto in Ouili cum iis | |
| conloquendi tempus. seniores de tribus consulendum dixe- | 12.1 |
| runt esse, duobus plenis iam honorum, Q. Fabio et M. | |
| Marcello, et si utique nouum aliquem aduersus Poenos con- | |
| sulem creari uellent, M. Ualerio Laeuino; egregie aduersus | |
| Philippum regem terra marique rem gessisse. ita de tribus | 13.1 |
| consultatione data, senioribus dimissis iuniores suffragium | |
| ineunt. M. Claudium, fulgentem tum Sicilia domita, et M. | |
| Ualerium absentes consules dixerunt. auctoritatem praero- | |
| gatiuae omnes centuriae secutae sunt. eludant nunc anti- | 14.1 |
| qua mirantes: non equidem, si qua sit sapientium ciuitas | |
| quam docti fingunt magis quam norunt, aut principes grauio- | |
| res temperantioresque a cupidine imperii aut multitudinem | |
| melius moratam censeam fieri posse. centuriam uero iunio- | 15.1 |
| rum seniores consulere uoluisse quibus imperium suffragio | |
| mandaret, uix ut ueri simile sit parentium quoque hoc | |
| saeculo uilis leuisque apud liberos auctoritas fecit. |