| praetoria inde comitia habita. P. Manlius Uolso et L. | 26.23.1.1 |
| Manlius Acidinus et C. Laetorius et L. Cincius Alimentus | |
| creati sunt. forte ita incidit ut comitiis perfectis nuntiaretur | 2.1 |
| T. Otacilium, quem T. Manlio nisi interpellatus ordo comi- | |
| tiorum esset collegam absentem daturus fuisse uidebatur | |
| populus, mortuum in Sicilia esse. ludi Apollinares et priore | 3.1 |
| anno fuerant et eo anno ut fierent referente Calpurnio prae- | |
| tore senatus decreuit ut in perpetuum uouerentur. eodem | 4.1 |
| anno prodigia aliquot uisa nuntiataque sunt. in aede Con- | |
| cordiae Uictoria quae in culmine erat fulmine icta decussa- | |
| que ad Uictorias quae in antefixis erant haesit neque inde | |
| procidit; et Anagniae et Fregellis nuntiatum est murum | 5.1 |
| portasque de caelo tacta, et in foro Subertano sanguinis | |
| riuos per diem totum fluxisse, et Ereti lapidibus pluuisse, et | |
| Reate mulam peperisse. ea prodigia hostiis maioribus sunt | 6.1 |
| procurata et obsecratio in unum diem populo indicta et | |
| nouendiale sacrum. sacerdotes publici aliquot eo anno | 7.1 |
| demortui sunt nouique suffecti: in locum M'. Aemili Numi- | |
| dae decemuiri sacrorum M. Aemilius Lepidus, in locum | |
| M. Pomponi Mathonis pontificis C. Liuius, in locum Sp. | |
| Caruili Maximi auguris M. Seruilius. T. Otacilius Crassus | 8.1 |
| pontifex quia exacto anno mortuus erat, ideo nominatio in | |
| locum eius non est facta. C. Claudius flamen Dialis quod | |
| exta perperam dederat flamonio abiit. |