| per idem tempus M. Ualerius Laeuinus temptatis prius | 26.24.1.1 |
| per secreta conloquia principum animis ad indictum ante ad | |
| id ipsum concilium Aetolorum classe expedita uenit. ubi | 2.1 |
| cum Syracusas Capuamque captas in fidem in Italia <Sicilia>- | |
| que rerum secundarum ostentasset, adiecissetque iam inde a | 3.1 |
| maioribus traditum morem Romanis colendi socios, ex qui- | |
| bus alios in ciuitatem atque aequum secum ius accepissent, | |
| alios in ea fortuna haberent ut socii esse quam ciues mallent: | |
| Aetolos eo in maiore futuros honore quod gentium trans- | 4.1 |
| marinarum in amicitiam primi uenissent; Philippum eis et | 5.1 |
| Macedonas graues accolas esse, quorum se uim ac spiritus | |
| et iam fregisse et eo redacturum esse ut non iis modo urbi- | |
| bus quas per uim ademisset Aetolis excedant, sed ipsam | |
| Macedoniam infestam habeant; et Acarnanas quos aegre | 6.1 |
| ferrent Aetoli a corpore suo diremptos restituturum se in | |
| antiquam formulam iurisque ac dicionis eorum;—haec dicta | 7.1 |
| promissaque a Romano imperatore Scopas, qui tum praetor | |
| gentis erat, et Dorimachus princeps Aetolorum adfirmaue- | |
| runt auctoritate sua, minore cum uerecundia et maiore | |
| cum fide uim maiestatemque populi Romani extollentes. | 5 |
| maxime tamen spes potiundae mouebat Acarnaniae. igitur | 8.1 |
| conscriptae condiciones quibus in amicitiam societatemque | |
| populi Romani uenirent; additumque ut, si placeret uellent- | 9.1 |
| que, eodem iure amicitiae Elei Lacedaemoniique et Attalus | |
| et Pleuratus et Scerdilaedus essent, Asiae Attalus, hi Thra- | |
| cum et Illyriorum reges; bellum ut extemplo Aetoli cum | 10.1 |
| Philippo terra gererent; nauibus ne minus uiginti quinque | |
| quinqueremibus adiuuaret Romanus; urbium Corcyrae | 11.1 |
| tenus ab Aetolia incipienti solum tectaque et muri cum | |
| agris Aetolorum, alia omnis praeda populi Romani esset, | |
| darentque operam Romani ut Acarnaniam Aetoli haberent; | |
| si Aetoli pacem cum Philippo facerent, foederi adscriberent | 12.1 |
| ita ratam fore pacem si Philippus arma ab Romanis sociisque | |
| quique eorum dicionis essent abstinuisset; item si populus | 13.1 |
| Romanus foedere iungeretur regi, ut caueret ne ius ei belli in- | |
| ferendi Aetolis sociisque eorum esset. haec conuenerunt, | 14.1 |
| conscriptaque biennio post Olympiae ab Aetolis, in Capitolio | |
| ab Romanis, ut testata sacratis monumentis essent sunt | |
| posita. morae causa fuerant retenti Romae diutius legati | 15.1 |
| Aetolorum; nec tamen impedimento id rebus gerendis fuit. | |
| et Aetoli extemplo mouerunt aduersus Philippum bellum, et | |
| Laeuinus Zacynthum—parua insula est propinqua Aetoliae; | |
| urbem unam eodem quo ipsa est nomine habet; eam praeter | 5 |
| arcem ui cepit—et Oeniadas Nassumque Acarnanum captas | |
| Aetolis contribuit; Philippum quoque satis implicatum bello | 16.1 |
| finitimo ratus ne Italiam Poenosque et pacta cum Hannibale | |
| posset respicere, Corcyram ipse se recepit. |