| Philippo Aetolorum defectio Pellae hibernanti allata est. | 26.25.1.1 |
| itaque quia primo uere moturus exercitum in Graeciam erat, | 2.1 |
| Illyrios finitimasque eis urbes ab tergo metu quietas ut | |
| Macedonia haberet, expeditionem subitam in Oricinorum | |
| atque Apolloniatium fines fecit, egressosque Apolloniatas | |
| cum magno terrore ac pauore compulit intra muros. uasta- | 3.1 |
| tis proximis Illyrici in Pelagoniam eadem celeritate uertit | |
| iter; inde Dardanorum urbem Sintiam, in Macedoniam | |
| transitum Dardanis facturam, cepit. his raptim actis, memor | 4.1 |
| Aetolici iunctique cum eo Romani belli per Pelagoniam et | |
| Lyncum et Bottiaeam in Thessaliam descendit—ad bellum | 5.1 |
| secum aduersus Aetolos capessendum incitari posse homines | |
| credebat—et relicto ad fauces Thessaliae Perseo cum quat- | |
| tuor milibus armatorum ad arcendos aditu Aetolos, ipse | 6.1 |
| priusquam maioribus occuparetur rebus in Macedoniam | |
| atque inde in Thraciam exercitum ac Maedos duxit. incur- | 7.1 |
| rere ea gens in Macedoniam solita erat, ubi regem occupa- | |
| tum externo bello ac sine praesidio esse regnum sensisset. | |
| ad frangendas igitur <uires gentis simul> uastare agros et | 8.1 |
| urbem Iamphorynnam, caput arcemque Maedicae, oppu- | |
| gnare coepit. Scopas ubi profectum in Thraciam regem | 9.1 |
| occupatumque ibi bello audiuit, armata omni iuuentute | |
| Aetolorum bellum inferre Acarnaniae parat. aduersus quos | 10.1 |
| Acarnanum gens, et uiribus impar et iam Oeniadas Nassum- | |
| que amissa cernens Romanaque insuper arma ingruere, ira | |
| magis instruit quam consilio bellum. coniugibus liberisque | 11.1 |
| et senioribus super sexaginta annos in propinquam Epirum | |
| missis, ab quindecim ad sexaginta annos coniurant nisi | |
| uictores se non redituros; qui uictus acie excessisset, eum | 12.1 |
| ne quis urbe tecto mensa lare reciperet, diram exsecrationem | |
| in populares, obtestationem quam sanctissimam potuerunt | |
| aduersus hospites composuerunt; precatique simul Epirotas | 13.1 |
| sunt ut qui suorum in acie cecidissent eos uno tumulo con- | |
| tegerent, adicerentque humatis titulum: 'hic siti sunt | 14.1 |
| Acarnanes, qui aduersus uim atque iniuriam Aetolorum pro | |
| patria pugnantes mortem occubuerunt.' per haec incitatis | 15.1 |
| animis castra in extremis finibus suis obuia hosti posuerunt. | |
| nuntiis ad Philippum missis quanto res in discrimine esset, | |
| omittere Philippum id quod in manibus erat coegerunt | |
| bellum, Iamphorynna per deditionem recepta et prospero | 5 |
| alio successu rerum. Aetolorum impetum tardauerat primo | 16.1 |
| coniurationis fama Acarnanicae; deinde auditus Philippi | |
| aduentus regredi etiam in intimos coegit fines. nec Philip- | 17.1 |
| pus, quanquam ne opprimerentur Acarnanes itineribus | |
| magnis ierat, ultra Dium est progressus; inde cum audisset | |
| reditum Aetolorum ex Acarnania, et ipse Pellam rediit. |