| Laeuinus ueris principio a Corcyra profectus nauibus | 26.26.1.1 |
| superato Leucata promuntorio cum uenisset Naupactum, | |
| Anticyram inde se petiturum edixit ut praesto ibi Scopas | |
| Aetolique essent. sita Anticyra est in Locride laeua parte | 2.1 |
| sinum Corinthiacum intranti; breue terra iter eo, breuis | |
| nauigatio ab Naupacto est. tertio ferme post die utrimque | 3.1 |
| oppugnari coepta est; grauior a mari oppugnatio erat quia | |
| et tormenta machinaeque omnis generis in nauibus erant et | |
| Romani inde oppugnabant. itaque intra paucos dies recepta | |
| urbs per deditionem Aetolis traditur: praeda ex pacto | 5 |
| Romanis cessit. litterae Laeuino redditae consulem eum | 4.1 |
| absentem declaratum et successorem uenire P. Sulpicium; | |
| ceterum diuturno ibi morbo implicitus serius spe omnium | |
| Romam uenit. | |
| M. Marcellus cum idibus Martiis consulatum inisset, | 5.1 |
| senatum eo die moris modo causa habuit professus nihil | |
| se absente collega neque de re publica neque de prouinciis | |
| acturum: scire se frequentes Siculos prope urbem in uillis | 6.1 |
| obtrectatorum suorum esse; quibus tantum abesse ut per se | |
| non liceat palam Romae crimina edita [ficta] ab inimicis | |
| uolgare, ut ni simularent aliquem sibi timorem absente col- | 7.1 |
| lega dicendi de consule esse, ipse eis extemplo daturus | |
| senatum fuerit. ubi quidem collega uenisset non passurum | |
| quicquam prius agi quam ut Siculi in senatum introducantur. | |
| dilectum prope a M. Cornelio per totam Siciliam habitum | 8.1 |
| ut quam plurimi questum de se Romam uenirent; eundem | |
| litteris falsis urbem implesse bellum in Sicilia esse ut suam | |
| laudem minuat. moderati animi gloriam eo die adeptus | 9.1 |
| consul senatum dimisit, ac prope iustitium omnium rerum | |
| futurum uidebatur donec alter consul ad urbem uenisset. | |
| otium, ut solet, excitauit plebis rumores. belli diuturni- | 10.1 |
| tatem et uastatos agros circa urbem, qua infesto agmine isset | |
| Hannibal, exhaustam dilectibus Italiam et prope quotannis | |
| caesos exercitus querebantur, et consules bellicosos ambo | 11.1 |
| uiros acresque nimis et feroces creatos qui uel in pace tran- | |
| quilla bellum excitare possent, nedum in bello respirare | |
| ciuitatem forent passuri. |