| interrupit hos sermones nocte | 26.27.1.1 |
| quae pridie Quinquatrus fuit pluribus simul locis circa forum | |
| incendium ortum. eodem tempore septem tabernae quae | 2.1 |
| postea quinque, et argentariae quae nunc nouae appellantur, | |
| arsere; comprehensa postea priuata aedificia—neque enim | 3.1 |
| tum basilicae erant—comprehensae lautumiae forumque | |
| piscatorium et atrium regium; aedis Uestae uix defensa est | 4.1 |
| tredecim maxime seruorum opera, qui in publicum redempti | |
| ac manu missi sunt. nocte ac die continuatum incendium | 5.1 |
| fuit, nec ulli dubium erat humana id fraude factum esse | |
| quod pluribus simul locis et iis diuersis ignes coorti essent. | |
| itaque consul ex auctoritate senatus pro contione edixit qui, | 6.1 |
| quorum opera id conflatum incendium, profiteretur, prae- | |
| mium fore libero pecuniam, seruo libertatem. eo praemio | 7.1 |
| inductus Campanorum Calauiorum seruus—Manus ei no- | |
| men erat—indicauit dominos et quinque praeterea iuuenes | |
| nobiles Campanos quorum parentes a Q. Fuluio securi per- | |
| cussi erant id incendium fecisse, uolgoque facturos alia ni | 5 |
| comprendantur. comprehensi ipsi familiaeque eorum. et | 8.1 |
| primo eleuabatur index indiciumque: pridie eum uerberi- | |
| bus castigatum ab dominis discessisse; per iram ac leuitatem | |
| ex re fortuita crimen commentum. ceterum ut coram co- | 9.1 |
| arguebantur et quaestio ex ministris facinoris foro medio | |
| haberi coepta est, fassi omnes, atque in dominos seruosque | |
| conscios animaduersum est; indici libertas data et uiginti | |
| milia aeris. | 5 |
| consuli Laeuino Capuam praetereunti circumfusa multi- | 10.1 |
| tudo Campanorum est obsecrantium cum lacrimis ut sibi | |
| Romam ad senatum ire liceret oratum, si qua misericordia | |
| tandem flecti possent, ne se ad ultimum perditum irent | |
| nomenque Campanorum a Q. Flacco deleri sinerent. Flac- | 11.1 |
| cus sibi priuatam simultatem cum Campanis negare ullam | |
| esse: publicas inimicitias †hostilis† et esse et futuras, quoad | |
| eo animo esse erga populum Romanum sciret; nullam enim | 12.1 |
| in terris gentem esse, nullum infestiorem populum nomini | |
| Romano. ideo se moenibus inclusos tenere eos, quia si | |
| qui euasissent aliqua, uelut feras bestias per agros uagari | |
| et laniare et trucidare quodcunque obuium detur; alios ad | 13.1 |
| Hannibalem transfugisse, alios ad Romam incendendam | |
| profectos. inuenturum in semusto foro consulem uestigia | |
| sceleris Campanorum; Uestae aedem petitam et aeternos | 14.1 |
| ignes et conditum in penetrali fatale pignus imperii Ro- | |
| mani. se minime censere tutum esse Campanis potestatem | |
| intrandi Romana moenia fieri. Laeuinus Campanos, iure | 15.1 |
| iurando a Flacco adactos quinto die quam ab senatu re- | |
| sponsum accepissent Capuam redituros, sequi se Romam | |
| iussit. hac circumfusus multitudine, simul Siculis obuiam | 16.1 |
| egressis secutisque Romam, praebuit <dolentis speciem dua- | |
| rum> clarissimarum urbium excidio, ac celeberrimis uiris | |
| uictos bello accusatores in urbem adducentis. de re publica | 17.1 |
| tamen primum ac de prouinciis ambo consules ad senatum | |
| rettulere. |