| ibi Laeuinus, quo statu Macedonia et Graecia, Aetoli, | 26.28.1.1 |
| Acarnanes Locrique essent, quasque ibi res ipse egisset terra | |
| marique, exposuit: Philippum inferentem bellum Aetolis | 2.1 |
| in Macedoniam retro ab se compulsum ad intima penitus | |
| regni abisse, legionemque inde deduci posse; classem satis | |
| esse ad arcendum Italia regem. haec de se deque pro- | 3.1 |
| uincia, cui praefuerat, consul: tum de prouinciis communis | |
| relatio fuit. decreuere patres ut alteri consulum Italia | |
| bellumque cum Hannibale prouincia esset, alter classem cui | |
| T. Otacilius praefuisset Siciliamque prouinciam cum L. | 5 |
| Cincio praetore obtineret. exercitus eis duo decreti qui in | 4.1 |
| Etruria Galliaque essent; eae quattuor erant legiones; | |
| urbanae duae superioris anni in Etruriam, duae quibus Sul- | |
| picius consul praefuisset in Galliam mitterentur. Galliae et | 5.1 |
| legionibus praeesset quem consul cuius Italia prouincia esset | |
| praefecisset: in Etruriam C. Calpurnius post praeturam pro- | 6.1 |
| rogato in annum imperio missus. et Q. Fuluio Capua pro- | |
| uincia decreta prorogatumque in annum imperium; exercitus | 7.1 |
| ciuium sociorumque minui iussus ut ex duabus legionibus | |
| una legio, quinque milia peditum et trecenti equites essent, | |
| dimissis qui plurima stipendia haberent, et sociorum septem | 8.1 |
| milia peditum et trecenti equites relinquerentur, eadem | |
| ratione stipendiorum habita in ueteribus militibus dimitten- | |
| dis. Cn. Fuluio consuli superioris anni nec de prouincia | 9.1 |
| Apulia nec de exercitu quem habuerat quicquam mutatum; | |
| tantum in annum prorogatum imperium est. P. Sulpicius | |
| collega eius omnem exercitum praeter socios nauales iussus | |
| dimittere est. item ex Sicilia exercitus cui M. Cornelius | 10.1 |
| praeesset ubi consul in prouinciam uenisset dimitti iussus. | |
| L. Cincio praetori ad obtinendam Siciliam Cannenses mili- | 11.1 |
| tes dati, duarum instar legionum. totidem legiones in | 12.1 |
| Sardiniam P. Manlio Uolsoni praetori decretae, quibus L. | |
| Cornelius in eadem prouincia priore anno praefuerat. ur- | 13.1 |
| banas legiones ita scribere consules iussi ne quem militem | |
| facerent qui in exercitu M. Claudi M. Ualeri Q. Fului fuisset, | |
| neue eo anno plures quam una et uiginti Romanae legiones | |
| essent. | 5 |