| his senatus consultis perfectis sortiti prouincias consules. | 26.29.1.1 |
| Sicilia et classis Marcello, Italia cum bello aduersus Han- | |
| nibalem Laeuino euenit. quae sors, uelut iterum captis | 2.1 |
| Syracusis, ita exanimauit Siculos, exspectatione sortis in | |
| consulum conspectu stantes, ut comploratio eorum flebiles- | |
| que uoces et extemplo oculos hominum conuerterint et | |
| postmodo sermones praebuerint. circumibant enim sena- | 3.1 |
| torum <domos> cum ueste sordida, adfirmantes se non modo | |
| suam quosque patriam, sed totam Siciliam relicturos si eo | |
| Marcellus iterum cum imperio redisset. nullo suo merito | 4.1 |
| eum ante implacabilem in se fuisse: quid iratum quod Ro- | |
| mam de se questum uenisse Siculos sciat facturum? obrui | |
| Aetnae ignibus aut mergi freto satius illi insulae esse quam | |
| uelut dedi noxae inimico. hae Siculorum querellae domos | 5.1 |
| primum nobilium circumlatae celebrataeque sermonibus, | |
| quos partim misericordia Siculorum, partim inuidia Marcelli | |
| excitabat, in senatum etiam peruenerunt. postulatum a | 6.1 |
| consulibus est ut de permutandis prouinciis senatum consu- | |
| lerent. Marcellus si iam auditi ab senatu Siculi essent aliam | |
| forsitan futuram fuisse sententiam suam dicere: nunc ne | 7.1 |
| quis timore frenari eos dicere posset quo minus de eo libere | |
| querantur in cuius potestate mox futuri sint, si collegae nihil | |
| intersit mutare se prouinciam paratum esse, deprecari sena- | 8.1 |
| tus praeiudicium; nam cum extra sortem collegae optionem | |
| dari prouinciae iniquum fuerit, quanto maiorem iniuriam, | |
| immo contumeliam esse, sortem suam ad eum transferri? | |
| ita senatus cum quid placeret magis ostendisset quam de- | 9.1 |
| creuisset, dimittitur. inter ipsos consules permutatio pro- | |
| uinciarum rapiente fato Marcellum ad Hannibalem facta | |
| est, ut ex quo primus post <aduersissimas haud> aduersae | 10.1 |
| pugnae gloriam ceperat, in eius laudem postremus Romano- | |
| rum imperatorum prosperis tum maxime bellicis rebus caderet. |