| permutatis prouinciis Siculi in senatum introducti multa | 26.30.1.1 |
| de Hieronis regis fide perpetua erga populum Romanum | |
| uerba fecerunt, in gratiam publicam auertentes: Hierony- | 2.1 |
| mum ac postea Hippocraten atque Epicyden tyrannos cum | |
| ob alia, tum propter defectionem ab Romanis ad Hanniba- | |
| lem inuisos fuisse sibi. ob eam causam et Hieronymum a | |
| principibus iuuentutis prope publico consilio interfectum, | 5 |
| et in Epicydis Hippocratisque caedem septuaginta nobilissi- | 3.1 |
| morum iuuenum coniurationem factam; quos Marcelli mora | |
| destitutos quia ad praedictum tempus exercitum ad Syra- | |
| cusas non admouisset indicio facto omnes ab tyrannis inter- | |
| fectos. eam quoque Hippocratis et Epicydis tyrannidem | 4.1 |
| Marcellum excitasse Leontinis crudeliter direptis. nunquam | 5.1 |
| deinde principes Syracusanorum desisse ad Marcellum | |
| transire pollicerique se urbem cum uellet ei tradituros; sed | |
| eum primo ui capere maluisse; dein cum id neque terra | 6.1 |
| neque mari omnia expertus potuisset, auctores traditarum | |
| Syracusarum fabrum aerarium Sosim et Moericum Hispa- | |
| num quam principes Syracusanorum habere, totiens id | |
| nequiquam ultro offerentes, praeoptasse, quo scilicet iustiore | 5 |
| de causa uetustissimos socios populi Romani trucidaret ac | |
| diriperet. si non Hieronymus ad Hannibalem defecisset, | 7.1 |
| sed populus Syracusanus et senatus, si portas Marcello | |
| Syracusani publice et non oppressis Syracusanis tyranni | |
| eorum Hippocrates et Epicydes clausissent, si Carthaginien- | |
| sium animis bellum cum populo Romano gessissent, quid | 8.1 |
| ultra quam quod fecerit nisi ut deleret Syracusas facere | |
| hostiliter Marcellum potuisse? certe praeter moenia et | 9.1 |
| tecta exhausta urbis ac refracta ac spoliata deum delubra dis | |
| ipsis ornamentisque eorum ablatis nihil relictum Syracusis | |
| esse. bona quoque multis adempta ita ut ne nudo quidem | 10.1 |
| solo reliquiis direptae fortunae alere sese ac suos possent. | |
| orare se patres conscriptos ut si nequeant omnia, saltem | |
| quae compareant cognoscique possint restitui dominis | |
| iubeant. talia conquestos cum excedere ex templo ut de | 11.1 |
| postulatis eorum patres consuli possent Laeuinus iussisset, | 12.1 |
| 'maneant immo' inquit Marcellus, 'ut coram iis respon- | |
| deam, quando ea condicione pro uobis, patres conscripti, | |
| bella gerimus ut uictos armis accusatores habeamus duae- | |
| <que> captae hoc anno urbes Capua Fuluium reum, Marcel- | 5 |
| lum Syracusae habeant.' |