| reductis in curiam legatis tum consul 'non adeo maies- | 26.31.1.1 |
| tatis' inquit 'populi Romani imperiique huius oblitus sum, | |
| patres conscripti, ut, si de meo crimine ambigeretur, consul | |
| dicturus causam accusantibus Graecis fuerim; sed non quid | 2.1 |
| ego fecerim in disquisitionem uenit, quem quidquid in hosti- | |
| bus feci ius belli defendit, sed quid isti pati debuerint. qui | |
| si non fuerunt hostes, nihil interest nunc an uiuo Hierone | |
| Syracusas uiolauerim; sin autem desciuerunt a populo Ro- | 3.1 |
| mano, si legatos nostros ferro atque armis petierunt, urbem | |
| ac moenia clauserunt exercituque Carthaginiensium aduer- | |
| sus nos tutati sunt, quis passos esse hostilia cum fecerint | |
| indignatur? tradentes urbem principes Syracusanorum | 4.1 |
| auersatus sum; Sosim et Moericum Hispanum quibus tan- | |
| tam crederem rem potiores habui. non estis extremi | |
| Syracusanorum, quippe qui aliis humilitatem obiciatis: quis | 5.1 |
| est uestrum qui se mihi portas aperturum, qui armatos | |
| milites meos in urbem accepturum promiserit? odistis et | |
| exsecramini eos qui fecerunt, et ne hic quidem contumeliis | |
| in eos dicendis parcitis; tantum abest ut et ipsi tale quic- | 5 |
| quam facturi fueritis. ipsa humilitas eorum, patres con- | 6.1 |
| scripti, quam isti obiciunt maximo argumento est me | |
| neminem qui nauatam operam rei publicae nostrae uellet | |
| auersatum esse. et antequam obsiderem Syracusas, nunc | 7.1 |
| legatis mittendis, nunc ad conloquium eundo temptaui | |
| pacem, et posteaquam neque legatos uiolandi uerecundia | |
| erat nec mihi ipsi congresso ad portas cum principibus re- | |
| sponsum dabatur, multis terra marique exhaustis laboribus | 5 |
| tandem ui atque armis Syracusas cepi. quae captis accide- | 8.1 |
| rint apud Hannibalem et Carthaginienses uictos iustius | |
| quam apud uictoris populi senatum quererentur. ego, | 9.1 |
| patres conscripti, Syracusas spoliatas si negaturus essem, | |
| nunquam spoliis earum urbem Romam exornarem. quae | |
| autem singulis uictor aut ademi aut dedi, cum belli iure | |
| tum ex cuiusque merito satis scio me fecisse. ea uos rata | 10.1 |
| habeatis, patres conscripti, necne, magis rei publicae interest | |
| quam mea. quippe mea fides exsoluta est: ad rem publicam | |
| pertinet ne acta mea rescindendo alios in posterum segnio- | |
| res duces faciatis. et quoniam coram et Siculorum et mea | 11.1 |
| uerba audistis, patres conscripti, simul templo excedemus, | |
| ut me absente liberius consuli senatus possit.' ita dimissi | |
| Siculi et ipse in Capitolium ad dilectum discessit. |