| consul alter de postulatis Siculorum ad patres rettulit. | 26.32.1.1 |
| ibi cum diu sententiis certatum esset et magna pars senatus, | |
| principe eius sententiae T. Manlio Torquato, cum tyrannis | 2.1 |
| bellum gerendum fuisse censerent hostibus et Syracusa- | |
| norum et populi Romani, et urbem recipi, non capi, et | |
| receptam legibus antiquis et libertate stabiliri, non fessam | |
| miseranda seruitute bello adfligi; inter tyrannorum et ducis | 3.1 |
| Romani certamina praemium uictoris in medio positam ur- | |
| bem pulcherrimam ac nobilissimam perisse, horreum atque | |
| aerarium quondam populi Romani, cuius munificentia ac | |
| donis multis tempestatibus, hoc denique ipso Punico bello | 5 |
| adiuta ornataque res publica esset; si ab inferis exsistat rex | 4.1 |
| Hiero fidissimus imperii Romani cultor, quo ore aut Syra- | |
| cusas aut Romam ei ostendi posse, cum, ubi semirutam ac | |
| spoliatam patriam respexerit, ingrediens Romam in uesti- | |
| bulo urbis, prope in porta, spolia patriae suae uisurus sit?— | 5 |
| haec taliaque cum ad inuidiam consulis miserationemque | 5.1 |
| Siculorum dicerentur, mitius tamen decreuerunt patres: | |
| acta M. Marcelli quae is gerens bellum uictorque egisset rata | 6.1 |
| habenda esse, in reliquum curae senatui fore rem Syracusa- | |
| nam, mandaturosque consuli Laeuino ut quod sine iactura | |
| rei publicae fieri posset fortunis eius ciuitatis consuleret. | |
| missis duobus senatoribus in Capitolium ad consulem uti | 7.1 |
| rediret in curiam et introductis Siculis, senatus consultum | |
| recitatum est; legatique benigne appellati ac dimissi ad | 8.1 |
| genua se Marcelli consulis proiecerunt obsecrantes ut quae | |
| deplorandae ac leuandae calamitatis causa dixissent ueniam | |
| eis daret, et in fidem clientelamque se urbemque Syracusas | |
| acciperet. potens senatus consulto consul clementer appel- | 5 |
| latos eos dimisit. |