| Campanis deinde senatus datus est, quorum oratio mi- | 26.33.1.1 |
| serabilior, causa durior erat. neque enim meritas poenas | 2.1 |
| negare poterant, nec tyranni erant in quos culpam confer- | |
| rent, sed satis pensum poenarum tot ueneno absumptis, tot | |
| securi percussis senatoribus credebant: paucos nobilium | 3.1 |
| superstites esse, quos nec sua conscientia ut quicquam | |
| de se grauius consulerent impulerit nec uictoris ira capitis | |
| damnauerit; eos libertatem sibi suisque et bonorum ali- | |
| quam partem orare ciues Romanos, adfinitatibus plerosque et | 5 |
| propinquis iam cognationibus ex conubio uetusto iunctos. | |
| summotis deinde e templo paulisper dubitatum an arces- | 4.1 |
| sendus a Capua Q. Fuluius esset—mortuus enim post cap- | |
| tam Claudius consul erat—ut coram imperatore qui res | |
| gessisset, sicut inter Marcellum Siculosque disceptatum | |
| fuerat, disceptaretur. dein cum M. Atilium C. Fuluium | 5.1 |
| fratrem Flacci legatos eius et Q. Minucium et L. Ueturium | |
| Philonem item Claudi legatos qui omnibus gerendis rebus | |
| adfuerant in senatu uiderent nec Fuluium auocari a Capua | |
| nec differri Campanos uellent, interrogatus sententiam M. | 6.1 |
| Atilius Regulus, cuius ex iis qui ad Capuam fuerant maxima | |
| auctoritas erat, 'in consilio' inquit 'arbitror me fuisse con- | 7.1 |
| sulibus Capua capta cum quaereretur ecqui Campanorum | |
| bene meritus de re publica nostra esset. duas mulieres | 8.1 |
| compertum est Uestiam Oppiam Atellanam Capuae habi- | |
| tantem et Paculam Cluuiam quae quondam quaestum | |
| corpore fecisset, illam cottidie sacrificasse pro salute et | |
| uictoria populi Romani, hanc captiuis egentibus alimenta | 5 |
| clam suppeditasse: ceterorum omnium Campanorum eun- | 9.1 |
| dem erga nos animum quem Carthaginiensium fuisse, se- | |
| curique percussos a Q. Fuluio fuisse magis quorum dignitas | |
| inter alios quam quorum culpa eminebat. per senatum agi | 10.1 |
| de Campanis, qui ciues Romani sunt, iniussu populi non | |
| uideo posse, idque et apud maiores nostros in Satricanis | |
| factum esse cum defecissent ut M. Antistius tribunus plebis | |
| prius rogationem ferret scisceretque plebs uti senatui de | 5 |
| Satricanis sententiae dicendae ius esset. itaque censeo cum | 11.1 |
| tribunis plebis agendum esse ut eorum unus pluresue roga- | |
| tionem ferant ad plebem qua nobis statuendi de Campanis | |
| ius fiat.' L. Atilius tribunus plebis ex auctoritate senatus | 12.1 |
| plebem in haec uerba rogauit: 'omnes Campani Atellani | |
| Calatini Sabatini qui se dediderunt in arbitrium dicionem- | |
| que populi Romani <Q.> Fuluio proconsuli, quosque una | 13.1 |
| secum dedidere quaeque una secum dedidere agrum urbem- | |
| que diuina humanaque utensiliaque siue quid aliud dedider- | |
| unt, de iis rebus quid fieri uelitis uos rogo, Quirites.' | |
| Plebes sic iussit: 'quod senatus iuratus, maxima pars, | 14.1 |
| censeat, qui adsient, id uolumus iubemusque.' |