| ex hoc plebei scito senatus consultus Oppiae Cluuiaeque | 26.34.1.1 |
| primum bona ac libertatem restituit: si qua alia praemia | |
| petere ab senatu uellent, uenire eas Romam. Campanis in | 2.1 |
| familias singulas decreta facta quae non operae pretium est | |
| omnia enumerare: aliorum bona publicanda, ipsos liberos- | 3.1 |
| que eorum et coniuges uendendas, extra filias quae enupsis- | |
| sent priusquam in populi Romani potestatem uenirent: alios | 4.1 |
| in uincula condendos ac de iis posterius consulendum: | |
| aliorum Campanorum summam etiam census distinxerunt | |
| publicanda necne bona essent: pecua captiua praeter equos | 5.1 |
| et mancipia praeter puberes uirilis sexus et omnia quae solo | |
| non continerentur restituenda censuerunt dominis. Cam- | 6.1 |
| panos omnes Atellanos Calatinos Sabatinos, extra quam qui | |
| eorum aut ipsi aut parentes eorum apud hostes essent, | |
| liberos esse iusserunt, ita ut nemo eorum ciuis Romanus aut | 7.1 |
| Latini nominis esset, neue quis eorum qui Capuae fuisset | |
| dum portae clausae essent in urbe agroue Campano intra | |
| certam diem maneret; locus ubi habitarent trans Tiberim | 8.1 |
| qui non contingeret Tiberim daretur: qui nec Capuae nec in | |
| urbe Campana quae a populo Romano defecisset per bellum | |
| fuissent, eos cis Lirim amnem Romam uersus, qui ad Ro- | 9.1 |
| manos transissent priusquam Capuam Hannibal ueniret, cis | |
| Uolturnum emouendos censuerunt, ne quis eorum propius | |
| mare quindecim milibus passuum agrum aedificiumue | |
| haberet. qui eorum trans Tiberim emoti essent, ne ipsi | 10.1 |
| posteriue eorum uspiam pararent haberentue nisi in Ueiente | |
| Sutrino Nepesinoue agro, dum ne cui maior quam quin- | |
| quaginta iugerum agri modus esset. senatorum omnium | 11.1 |
| quique magistratus Capuae Atellae Calatiae gessissent bona | |
| uenire Capuae iusserunt: libera corpora quae uenum dari | |
| placuerat Romam mitti ac Romae uenire. signa statuas | 12.1 |
| aeneas quae capta de hostibus dicerentur, quae eorum sacra | |
| ac profana essent ad pontificum collegium reiecerunt. ob | 13.1 |
| haec decreta maestiores aliquanto quam Romam uenerant | |
| Campanos dimiserunt; nec iam Q. Fului saeuitiam in sese, | |
| sed iniquitatem deum atque exsecrabilem fortunam suam | |
| incusabant. | 5 |