| dimissis Siculis Campanisque dilectus habitus. scripto | 26.35.1.1 |
| deinde exercitu de remigum supplemento agi coeptum; in | 2.1 |
| quam rem cum neque hominum satis nec ex qua pararentur | |
| stipendiumque acciperent pecuniae quicquam ea tempestate | |
| in publico esset, edixerunt consules ut priuatim ex censu | 3.1 |
| ordinibusque, sicut antea, remiges darent cum stipendio | |
| cibariisque dierum triginta. ad id edictum tantus fremitus | 4.1 |
| hominum, tanta indignatio fuit ut magis dux quam materia | |
| seditioni deesset: secundum Siculos Campanosque plebem | |
| Romanam perdendam lacerandamque sibi consules sump- | |
| sisse. per tot annos tributo exhaustos nihil reliqui | 5.1 |
| praeter terram nudam ac uastam habere. tecta hostes | |
| incendisse, seruos agri cultores rem publicam abduxisse, | |
| nunc ad militiam paruo aere emendo, nunc remiges imper- | |
| ando; si quid cui argenti aerisue fuerit, stipendio remigum | 6.1 |
| et tributis annuis ablatum. se ut dent quod non habeant | |
| nulla ui nullo imperio cogi posse. bona sua uenderent; in | |
| corpora quae reliqua essent saeuirent; ne unde rediman- | |
| tur quidem quicquam superesse. haec non in occulto, | 7.1 |
| sed propalam in foro atque oculis ipsorum consulum ingens | |
| turba circumfusi fremebant; nec eos sedare consules nunc | |
| castigando, nunc consolando poterant. spatium deinde iis | 8.1 |
| tridui se dare ad cogitandum dixerunt; quo ipsi ad rem in- | |
| spiciendam <et> expediendam usi sunt. senatum postero die | 9.1 |
| habuerunt de remigum supplemento; ubi cum multa disse- | |
| ruissent cur aequa plebis recusatio esset, uerterunt oratio- | |
| nem eo ut dicerent priuatis id seu aequum seu iniquum | |
| onus iniungendum esse; nam unde, cum pecunia in aerario | 10.1 |
| non esset, paraturos nauales socios? quomodo autem sine | |
| classibus aut Siciliam obtineri aut Italia Philippum arceri | |
| posse aut tuta Italiae litora esse? |