| cum in hac difficultate rerum consilium haereret ac prope | 26.36.1.1 |
| torpor quidam occupasset hominum mentes, tum Laeuinus | |
| consul: magistratus senatui et senatum populo, sicut honore | 2.1 |
| praestet, ita ad omnia quae dura atque aspera essent sub- | |
| eunda ducem debere esse. 'si quid iniungere inferiori uelis, | 3.1 |
| id prius in te ac tuos si ipse iuris statueris, facilius omnes | |
| obedientes habeas; nec impensa grauis est, cum <ex> ea plus | |
| quam pro uirili parte sibi quemque capere principum uident. | |
| itaque <si> classes habere atque ornare uolumus populum | 4.1 |
| Romanum, priuatos sine recusatione remiges dare, nobismet | |
| ipsis primum imperemus. aurum argentum <aes> signatum | 5.1 |
| omne senatores crastino die in publicum conferamus, ita ut | |
| anulos sibi quisque et coniugi et liberis, et filio bullam et | |
| quibus uxor filiaeue sunt singulas uncias pondo auri relin- | |
| quant: argenti qui curuli sella sederunt equi ornamenta et | 6.1 |
| libras pondo, ut salinum patellamque deorum causa habere | |
| possint: ceteri senatores libram argenti tantum: aeris | 7.1 |
| signati quina milia in singulos patres familiae relinquamus: | |
| ceterum omne aurum argentum aes signatum ad triumuiros | 8.1 |
| mensarios extemplo deferamus nullo ante senatus consulto | |
| facto, ut uoluntaria conlatio et certamen adiuuandae rei | |
| publicae excitet ad aemulandum animos primum equestris | |
| ordinis, dein reliquae plebis. hanc unam uiam multa inter | 9.1 |
| nos conlocuti consules inuenimus; ingredimini dis bene | |
| iuuantibus. res publica incolumis et priuatas res facile | |
| saluas praestat: publica prodendo tua nequiquam serues.' | |
| in haec tanto animo consensum est ut gratiae ultro con- | 10.1 |
| sulibus agerentur. senatu inde misso pro se quisque | 11.1 |
| aurum argentum et aes in publicum conferunt, tanto cer- | |
| tamine iniecto ut prima aut inter primos nomina sua uellent | |
| in publicis tabulis esse ut nec triumuiri accipiundo nec | |
| scribae referundo sufficerent. hunc consensum senatus | 12.1 |
| equester ordo est secutus, equestris ordinis plebs. ita sine | |
| edicto, sine coercitione magistratus nec remige in supple- | |
| mentum nec stipendio res publica eguit; paratisque omni- | |
| bus ad bellum consules in prouincias profecti sunt. | 5 |