neque aliud tempus belli fuit quo Carthaginienses Ro- 26.37.1.1
manique pariter uariis casibus immixti magis in ancipiti spe
ac metu fuerint. nam Romanis et in prouinciis hinc in 2.1
Hispania aduersae res, hinc prosperae in Sicilia luctum et
laetitiam miscuerant, et in Italia cum Tarentum amissum 3.1
damno et dolori, tum arx cum praesidio retenta praeter
spem gaudio fuit, et terrorem subitum pauoremque urbis 4.1
Romae obsessae et oppugnatae Capua post dies paucos
capta in laetitiam uertit. transmarinae quoque res quadam 5.1
uice pensatae: Philippus hostis tempore haud satis oppor-
tuno factus, Aetoli noui adsciti socii Attalusque Asiae rex,
iam uelut despondente fortuna Romanis imperium orientis.
Carthaginienses quoque Capuae amissae Tarentum captum 6.1
aequabant, et ut ad moenia urbis Romanae nullo prohibente
se peruenisse in gloria ponebant, ita pigebat inriti incepti,
pudebatque adeo se spretos ut sedentibus ipsis ad Romana 7.1
moenia alia porta exercitus Romanus in Hispaniam ducere-
tur. ipsae quoque Hispaniae quo propius spem uenerant 8.1
tantis duobus ducibus exercitibusque caesis debellatum ibi
ac pulsos inde Romanos esse, eo plus ab L. Marcio tumul-
tuario duce ad uanum et inritum uictoriam redactam esse
indignationis praebebant. ita aequante fortuna suspensa 9.1
omnia utrisque erant, integra spe, integro metu, uelut illo
tempore primum bellum inciperent.