| Hannibalem ante omnia angebat quod Capua pertinacius | 26.38.1.1 |
| oppugnata ab Romanis quam defensa ab se multorum | |
| Italiae populorum animos auerterat, quos neque omnes | 2.1 |
| tenere praesidiis nisi uellet in multas paruasque partes | |
| carpere exercitum quod minime tum expediebat poterat, | |
| nec deductis praesidiis spei liberam uel obnoxiam timori | |
| sociorum relinquere fidem. praeceps in auaritiam et crude- | 3.1 |
| litatem animus ad spolianda quae tueri nequibat, ut uastata | |
| hosti relinquerentur, inclinauit. id foedum consilium cum | 4.1 |
| incepto tum etiam exitu fuit. neque enim indigna patien- | |
| tium modo abalienabantur animi, sed ceterorum etiam; | |
| quippe ad plures exemplum †quam† pertinebat; nec con- | 5.1 |
| sul Romanus temptandis urbibus sicunde spes aliqua se | |
| ostendisset deerat. | |
| Salapiae principes erant Dasius et Blattius, Dasius Hanni- | 6.1 |
| bali amicus; Blattius quantum ex tuto poterat rem Roma- | |
| nam fouebat et per occultos nuntios spem proditionis | |
| fecerat Marcello; sed sine adiutore Dasio res transigi non | |
| poterat. multum ac diu cunctatus, et tum quoque magis | 7.1 |
| inopia consilii potioris quam spe effectus, Dasium appellabat; | |
| at ille, cum ab re auersus, tum aemulo potentatus inimicus, | |
| rem Hannibali aperit. arcessito utroque Hannibal cum pro | 8.1 |
| tribunali quaedam ageret mox de Blattio cogniturus, starent- | |
| que summoto populo accusator et reus, Blattius de prodi- | |
| tione Dasium appellat. enimuero ille, uelut in manifesta re, | 9.1 |
| exclamat sub oculis Hannibalis secum de proditione agi. | |
| Hannibali atque eis qui aderant quo audacior res erat, minus | |
| similis ueri uisa est: aemulationem profecto atque odium | 10.1 |
| esse, et id crimen adferri quod, quia testem habere non | |
| posset, liberius fingenti esset. ita inde dimissi sunt. nec | 11.1 |
| Blattius ante abstitit tam audaci incepto quam idem obtun- | |
| dendo, docendoque quam ea res ipsis patriaeque salutaris | |
| esset, peruicit ut praesidium Punicum—<quingenti> autem | |
| Numidae erant—Salapiaque traderetur Marcello. nec sine | 12.1 |
| caede multa tradi potuit. longe fortissimi equitum toto | |
| Punico exercitu erant. itaque, quamquam improuisa res | |
| fuit nec usus equorum in urbe erat, tamen armis inter | |
| tumultum captis et eruptionem temptauerunt et, cum euadere | 13.1 |
| nequirent, pugnantes ad ultimum occubuerunt, nec plus | |
| quinquaginta ex his in potestatem hostium uiui uenerunt. | |
| plusque aliquanto damni haec ala equitum amissa Hannibali | 14.1 |
| quam Salapia fuit; nec deinde unquam Poenus, quo longe | |
| plurimum ualuerat, equitatu superior fuit. |