| per idem tempus cum in arce Tarentina uix inopia tolera- | 26.39.1.1 |
| bilis esset, spem omnem praesidium quod ibi erat Romanum | |
| praefectusque praesidii atque arcis M. Liuius in commeatibus | |
| ab Sicilia missis habebant, qui ut tuto praeterueherentur oram | 2.1 |
| Italiae, classis uiginti ferme nauium Regii stabat. prae- | |
| erat classi commeatibusque D. Quinctius, obscuro genere | 3.1 |
| ortus, ceterum multis fortibus factis militari gloria inlustris. | |
| primo quinque naues, quarum maximae duae triremes, a | 4.1 |
| Marcello ei traditae erant [habuit]: postea rem impigre saepe | |
| gerenti tres additae quinqueremes: postremo ipse a sociis | 5.1 |
| Reginisque et a Uelia et a Paesto debitas ex foedere exi- | |
| gendo classem uiginti nauium, sicut ante dictum est, efficit. | |
| huic ab Regio profectae classi Democrates cum pari nauium | 6.1 |
| Tarentinarum numero quindecim milia ferme ab urbe ad | |
| Sapriportem obuius fuit. uelis tum forte improuidus futuri | 7.1 |
| certaminis Romanus ueniebat; sed circa Crotonem Syba- | |
| rimque suppleuerat remigio naues, instructamque et arma- | |
| tam egregie pro magnitudine nauium classem habebat; et | 8.1 |
| tum forte sub idem tempus et uenti uis omnis cecidit et | |
| hostes in conspectu fuere ut ad componenda armamenta | |
| expediendumque remigem ac militem ad imminens certamen | |
| satis temporis esset. raro alias tantis animis iustae con- | 9.1 |
| currerunt classes, quippe cum in maioris discrimen rei quam | |
| ipsae erant pugnarent, Tarentini ut reciperata urbe ab | 10.1 |
| Romanis post centesimum prope annum, arcem etiam libe- | |
| rarent, spe commeatus quoque hostibus si nauali proelio | |
| possessionem maris ademissent interclusuros, Romani ut | 11.1 |
| retenta possessione arcis ostenderent non ui ac uirtute, sed | |
| proditione ac furto Tarentum amissum. | |
| itaque ex utraque parte signo dato cum rostris concurris- | 12.1 |
| sent neque retro nauem inhiberent nec dirimi ab se hostem | |
| paterentur quam quis indeptus nauem erat ferrea iniecta | |
| manu, ita conserebant ex propinquo pugnam ut non missi- | |
| libus tantum, sed gladiis etiam prope conlato pede gereretur | 5 |
| res. prorae inter se iunctae haerebant, puppes alieno re- | 13.1 |
| migio circumagebantur; ita in arto stipatae erant naues ut | |
| uix ullum telum in mari uanum intercideret; frontibus uelut | |
| pedestris acies urgebant peruiaeque naues pugnantibus | |
| erant. insignis tamen inter ceteras pugna fuit duarum quae | 14.1 |
| primae agminum concurrerant inter se. in Romana naue | 15.1 |
| ipse Quinctius erat, in Tarentina Nico cui Perconi fuit | |
| cognomen, non publico modo sed priuato etiam odio inuisus | |
| atque infestus Romanis quod eius factionis erat quae Taren- | |
| tum Hannibali prodiderat. hic Quinctium simul pugnan- | 16.1 |
| tem hortantemque suos, incautum hasta transfigit. ille ut | |
| praeceps cum armis procidit ante proram, uictor Tarentinus | 17.1 |
| in turbatam duce amisso nauem impigre transgressus cum | |
| summouisset hostes et prora iam Tarentinorum esset, puppim | |
| male conglobati tuerentur Romani, repente et alia a puppe | |
| triremis hostium apparuit; ita in medio circumuenta Romana | 18.1 |
| nauis capitur. hinc ceteris terror iniectus uti praetoriam | |
| nauem captam uidere, fugientesque passim aliae in alto | |
| mersae, aliae in terram remis abreptae mox praedae fuere | |
| Thurinis Metapontinisque. ex onerariis quae cum com- | 19.1 |
| meatu sequebantur, perpaucae in potestatem hostium uenere; | |
| aliae ad incertos uentos hinc atque illinc obliqua trans- | |
| ferentes uela, in altum euectae sunt. | |
| nequaquam pari fortuna per eos dies Tarenti res gesta. | 20.1 |
| nam ad quattuor milia hominum frumentatum egressa cum | |
| in agris passim uagarentur, Liuius qui arci praesidioque | 21.1 |
| Romano praeerat, intentus in omnes occasiones gerendae | |
| rei, C. Persium impigrum uirum cum duobus milibus et | |
| <quingentis> armatorum ex arce emisit, qui uage effusos per | 22.1 |
| agros palatosque adortus cum diu passim cecidisset, paucos | |
| ex multis, trepida fuga incidentes semiapertis portarum | |
| foribus, in urbem compulit ne<que multum afuit quin> urbs | |
| eodem impetu caperetur. ita aequatae res ad Tarentum, | 23.1 |
| Romanis uictoribus <terra>, Carthaginiensibus mari. fru- | |
| menti spes, quae in oculis fuerat, utrosque frustrata pariter. |