| per idem tempus Laeuinus consul iam magna parte anni | 26.40.1.1 |
| circumacta in Siciliam ueteribus nouisque sociis exspectatus | |
| cum uenisset, primum ac potissimum omnium ratus Syracusis | |
| noua pace inconditas componere res, Agrigentum inde, quod | 2.1 |
| belli reliquum erat tenebaturque a Carthaginiensium ualido | |
| praesidio, duxit legiones. et adfuit fortuna incepto. Hanno | 3.1 |
| erat imperator Carthaginiensium, sed omnem in Muttine | |
| Numidisque spem repositam habebant. per totam Siciliam | 4.1 |
| uagus praedas agebat ex sociis Romanorum neque intercludi | |
| ab Agrigento ui aut arte ulla nec quin erumperet ubi uellet | |
| prohiberi poterat. haec eius gloria quia iam imperatoris | 5.1 |
| quoque famae officiebat, postremo in inuidiam uertit ut ne | |
| bene gestae quidem res iam Hannoni propter auctorem satis | |
| laetae essent. postremo praefecturam eius filio suo dedit, | 6.1 |
| ratus cum imperio auctoritatem quoque ei inter Numidas | |
| erepturum. quod longe aliter euenit; nam ueterem fauorem | 7.1 |
| eius sua insuper inuidia auxit; neque ille indignitatem | |
| iniuriae tulit confestimque ad Laeuinum occultos nuntios | |
| misit de tradendo Agrigento. per quos ut est facta fides | 8.1 |
| compositusque rei gerendae modus, portam ad mare feren- | |
| tem Numidae cum occupassent pulsis inde custodibus aut | |
| caesis Romanos ad id ipsum missos in urbem acceperunt. | |
| et cum agmine iam in media urbis ac forum magno tumultu | 9.1 |
| iretur, ratus Hanno non aliud quam tumultum ac secessio- | |
| nem, id quod et ante acciderat, Numidarum esse, ad com- | |
| primendam seditionem processit. atque ille cum ei multi- | 10.1 |
| tudo maior quam Numidarum procul uisa et clamor | |
| Romanus haudquaquam ignotus ad aures accidisset, prius- | |
| quam ad ictum teli ueniret capessit fugam. per auersam | 11.1 |
| portam emissus adsumpto comite Epicyde cum paucis ad | |
| mare peruenit; nactique opportune paruum nauigium, re- | |
| licta hostibus Sicilia de qua per tot annos certatum erat, in | |
| Africam traiecerunt. alia multitudo Poenorum Siculorum- | 12.1 |
| que ne temptato quidem certamine cum caeci in fugam | |
| ruerent clausique exitus essent circa portas caesa. | |
| oppido recepto Laeuinus qui capita rerum Agrigenti | 13.1 |
| erant uirgis caesos securi percussit, ceteros praedamque | |
| uendidit; omnem pecuniam Romam misit. fama Agri- | 14.1 |
| gentinorum cladis Siciliam cum peruasisset, omnia repente | |
| ad Romanos inclinauerunt. prodita breui sunt uiginti | |
| oppida, sex ui capta: uoluntaria deditione in fidem uenerunt | |
| ad quadraginta. quarum ciuitatium principibus cum pro | 15.1 |
| cuiusque merito consul pretia poenasque exsoluisset, coegis- | |
| setque Siculos positis tandem armis ad agrum colendum | |
| animos conuertere, ut esset non incolarum modo alimentis | 16.1 |
| frugifera insula, sed urbis Romae atque Italiae, id quod multis | |
| saepe tempestatibus fecerat, annonam leuaret, ab Agathyrna | |
| inconditam multitudinem secum in Italiam transuexit. | |
| quattuor milia hominum erant, mixti ex omni conluuione | 17.1 |
| exsules obaerati capitalia ausi plerique cum in ciuitatibus | |
| suis ac sub legibus uixerant, et postquam eos ex uariis causis | |
| fortuna similis conglobauerat Agathyrnam per latrocinia | |
| ac rapinam tolerantes uitam. hos neque relinquere Laeuinus | 18.1 |
| in insula tum primum noua pace coalescente uelut materiam | |
| nouandis rebus satis tutum ratus est, et Reginis usui futuri | |
| erant ad populandum Bruttium agrum adsuetam latrociniis | |
| quaerentibus manum. et quod ad Siciliam attinet eo anno | 5 |
| debellatum est. |