postero die transgressus Anienem Hannibal in aciem
|
26.11.1.1
|
omnes copias eduxit; nec Flaccus consulesque certamen
|
|
detractauere. instructis utrimque exercitibus in eius pugnae
|
2.1
|
casum in qua urbs Roma uictori praemium esset, imber
|
|
ingens grandine mixtus ita utramque aciem turbauit ut uix
|
|
armis retentis in castra sese receperint, nullius rei minore
|
|
quam hostium metu. et postero die eodem loco acies in-
|
3.1
|
structas eadem tempestas diremit; ubi recepissent se in
|
|
castra, mira serenitas cum tranquillitate oriebatur. in
|
4.1
|
religionem ea res apud Poenos uersa est, auditaque uox
|
|
Hannibalis fertur potiundae sibi urbis Romae modo mentem
|
|
non dari, modo fortunam. minuere etiam spem eius duae
|
5.1
|
aliae, parua magnaque, res, magna illa quod cum ipse ad
|
|
moenia urbis Romae armatus sederet milites sub uexillis in
|
|
supplementum Hispaniae profectos audiit, parua autem quod
|
6.1
|
per eos dies eum forte agrum in quo ipse castra haberet
|
|
uenisse nihil ob id deminuto pretio cognitum ex quodam
|
|
captiuo est. id uero adeo superbum atque indignum
|
7.1
|
uisum eius soli quod ipse bello captum possideret haberetque
|
|
inuentum Romae emptorem ut extemplo uocato praecone
|
|
tabernas argentarias quae circa forum Romanum essent
|
|
iusserit uenire.
|
5
|
his motus ad Tutiam fluuium castra rettulit sex milia
|
8.1
|
passuum ab urbe. inde ad lucum Feroniae pergit ire,
|
|
templum ea tempestate inclutum diuitiis. Capenates aliique
|
9.1
|
qui accolae eius erant primitias frugum eo donaque alia pro
|
|
copia portantes multo auro argentoque id exornatum habe-
|
|
bant. iis omnibus donis tum spoliatum templum; aeris
|
|
acerui cum rudera milites religione inducti iacerent post
|
5
|
profectionem Hannibalis magni inuenti.—huius populatio
|
10.1
|
templi haud dubia inter scriptores est. Coelius Romam
|
|
euntem ab Ereto deuertisse eo Hannibalem tradit, iterque
|
|
eius ab Reate Cutiliisque et ab Amiterno orditur: ex Cam-
|
11.1
|
pania in Samnium, inde in Paelignos peruenisse, praeterque
|
|
oppidum Sulmonem in Marrucinos transisse; inde Albensi
|
|
agro in Marsos, hinc Amiternum Forulosque uicum uenisse.
|
|
neque ibi error est quod tanti <ducis tanti>que exercitus
|
12.1
|
uestigia intra tam breuis aeui memoriam potuerint confundi
|
|
—isse enim ea constat—: tantum id interest ueneritne eo
|
13.1
|
itinere ad urbem an ab urbe in Campaniam redierit.
|
|