| triennio deinde nec certa pax nec bellum fuit. consules | 2.21.1.1 |
| Q. Cloelius et T. Larcius, inde A. Sempronius et M. Minu- | |
| cius. his consulibus aedis Saturno dedicata, Saturnalia | 2.1 |
| institutus festus dies. A. deinde Postumius et T. Uerginius | |
| consules facti. hoc demum anno ad Regillum lacum | 3.1 |
| pugnatum apud quosdam inuenio; A. Postumium, quia | |
| collega dubiae fidei fuerit, se consulatu abdicasse; dicta- | |
| torem inde factum. tanti errores implicant temporum, | 4.1 |
| aliter apud alios ordinatis magistratibus, ut nec qui con- | |
| sules secundum quos, nec quid quoque anno actum sit, | |
| in tanta uetustate non rerum modo sed etiam auctorum | |
| digerere possis. | 5 |
| Ap. Claudius deinde et P. Seruilius consules facti. in- | 5.1 |
| signis hic annus est nuntio Tarquini mortis. mortuus | |
| Cumis, quo se post fractas opes Latinorum ad Aristode- | |
| mum tyrannum contulerat. eo nuntio erecti patres, erecta | 6.1 |
| plebes; sed patribus nimis luxuriosa ea fuit laetitia; plebi, | |
| cui ad eam diem summa ope inseruitum erat, iniuriae a | |
| primoribus fieri coepere. eodem anno Signia colonia, | 7.1 |
| quam rex Tarquinius deduxerat, suppleto numero colono- | |
| rum iterum deducta est. Romae tribus una et uiginti | |
| factae. aedes Mercuri dedicata est idibus Maiis. |