| cum Uolscorum gente Latino bello neque pax neque | 2.22.1.1 |
| bellum fuerat; nam et Uolsci comparauerant auxilia quae | |
| mitterent Latinis, ni maturatum ab dictatore Romano esset, | |
| et maturauit Romanus ne proelio uno cum Latino Uolsco- | |
| que contenderet. hac ira consules in Uolscum agrum | 2.1 |
| legiones duxere. Uolscos consilii poenam non metuentes | |
| necopinata res perculit; armorum immemores obsides dant | |
| trecentos principum a Cora atque Pometia liberos. ita sine | |
| certamine inde abductae legiones. nec ita multo post | 3.1 |
| Uolscis leuatis metu suum rediit ingenium. rursus occul- | |
| tum parant bellum, Hernicis in societatem armorum ad- | |
| sumptis. legatos quoque ad sollicitandum Latium passim | 4.1 |
| dimittunt; sed recens ad Regillum lacum accepta cladis | |
| Latinos ira odioque eius, quicumque arma suaderet, ne ab | |
| legatis quidem uiolandis abstinuit; comprehensos Uolscos | |
| Romam duxere. ibi traditi consulibus indicatumque est | 5 |
| Uolscos Hernicosque parare bellum Romanis. relata re | 5.1 |
| ad senatum adeo fuit gratum patribus ut et captiuorum sex | |
| milia Latinis remitterent et de foedere, quod prope in | |
| perpetuum negatum fuerat, rem ad nouos magistratus trai- | |
| cerent. enimuero tum Latini gaudere facto; pacis auctores | 6.1 |
| in ingenti gloria esse. coronam auream Ioui donum in | |
| Capitolium mittunt. cum legatis donoque qui captiuorum | |
| remissi ad suos fuerant, magna circumfusa multitudo, uenit. | |
| pergunt domos eorum apud quem quisque seruierant; gra- | 7.1 |
| tias agunt liberaliter habiti cultique in calamitate sua; inde | |
| hospitia iungunt. nunquam alias ante publice priuatimque | |
| Latinum nomen Romano imperio coniunctius fuit. |