| sed et bellum Uolscum imminebat et ciuitas secum ipsa | 2.23.1.1 |
| discors intestino inter patres plebemque flagrabat odio, | |
| maxime propter nexos ob aes alienum. fremebant se, | 2.1 |
| foris pro libertate et imperio dimicantes, domi a ciuibus | |
| captos et oppressos esse, tutioremque in bello quam in pace | |
| et inter hostes quam inter ciues libertatem plebis esse; | |
| inuidiamque eam sua sponte gliscentem insignis unius cala- | 5 |
| mitas accendit. magno natu quidam cum omnium malo- | 3.1 |
| rum suorum insignibus se in forum proiecit. obsita erat | |
| squalore uestis, foedior corporis habitus pallore ac macie | |
| perempti; ad hoc promissa barba et capilli efferauerant | 4.1 |
| speciem oris. noscitabatur tamen in tanta deformitate, et | |
| ordines duxisse aiebant, aliaque militiae decora uolgo mise- | |
| rantes eum iactabant; ipse testes honestarum aliquot locis | |
| pugnarum cicatrices aduerso pectore ostentabat. scisci- | 5.1 |
| tantibus unde ille habitus, unde deformitas, cum circumfusa | |
| turba esset prope in contionis modum, Sabino bello ait se | |
| militantem, quia propter populationes agri non fructu modo | |
| caruerit, sed uilla incensa fuerit, direpta omnia, pecora | 5 |
| abacta, tributum iniquo suo tempore imperatum, aes alie- | |
| num fecisse. id cumulatum usuris primo se agro paterno | 6.1 |
| auitoque exuisse, deinde fortunis aliis; postremo uelut ta- | |
| bem peruenisse ad corpus; ductum se ab creditore non in | |
| seruitium, sed in ergastulum et carnificinam esse. inde | 7.1 |
| ostentare tergum foedum recentibus uestigiis uerberum. | |
| ad haec uisa auditaque clamor ingens oritur. non iam | |
| foro se tumultus tenet, sed passim totam urbem peruadit. | |
| nexi, uincti solutique, se undique in publicum proripiunt, | 8.1 |
| implorant Quiritium fidem. nullo loco deest seditionis | |
| uoluntarius comes; multis passim agminibus per omnes | |
| uias cum clamore in forum curritur. magno cum periculo | 9.1 |
| suo qui forte patrum in foro erant in eam turbam incide- | |
| runt; nec temperatum manibus foret, ni propere consules, | 10.1 |
| P. Seruilius et Ap. Claudius, ad comprimendam seditio- | |
| nem interuenissent. at in eos multitudo uersa ostentare | |
| uincula sua deformitatemque aliam. haec se meritos di- | 11.1 |
| cere, exprobrantes suam quisque alius alibi militiam; postu- | |
| lare multo minaciter magis quam suppliciter ut senatum | |
| uocarent; curiamque ipsi futuri arbitri moderatoresque | |
| publici consilii circumsistunt. pauci admodum patrum, | 12.1 |
| quos casus obtulerat, contracti ab consulibus; ceteros metus | |
| non curia modo sed etiam foro arcebat, nec agi quicquam | |
| per infrequentiam poterat senatus. tum uero eludi atque | 13.1 |
| extrahi se multitudo putare, et patrum qui abessent, non | |
| casu, non metu, sed impediendae rei causa abesse, et con- | |
| sules ipsos tergiuersari, nec dubie ludibrio esse miserias | |
| suas. iam prope erat ut ne consulum quidem maiestas | 14.1 |
| coerceret iras hominum, cum incerti morando an ueniendo | |
| plus periculi contraherent, tandem in senatum ueniunt. | |
| frequentique tandem curia non modo inter patres sed ne | |
| inter consules quidem ipsos satis conueniebat. Appius, | 15.1 |
| uehementis ingenii uir, imperio consulari rem agendam | |
| censebat; uno aut altero arrepto, quieturos alios: Ser- | |
| uilius, lenibus remediis aptior, concitatos animos flecti | |
| quam frangi putabat cum tutius tum facilius esse. | 5 |