| inter haec maior alius terror: Latini equites cum tumul- | 2.24.1.1 |
| tuoso aduolant nuntio Uolscos infesto exercitu ad urbem | |
| oppugnandam uenire. quae audita—adeo duas ex una | |
| ciuitate discordia fecerat—longe aliter patres ac plebem ad- | |
| fecere. exsultare gaudio plebes; ultores superbiae patrum | 2.1 |
| adesse dicere deos; alius alium confirmare ne nomina | |
| darent; cum omnibus potius quam solos perituros; patres | |
| militarent, patres arma caperent, ut penes eosdem pericula | |
| belli, penes quos praemia, essent. at uero curia, maesta ac | 3.1 |
| trepida ancipiti metu et ab ciue et ab hoste, Seruilium con- | |
| sulem, cui ingenium magis populare erat, orare ut tantis | |
| circumuentam terroribus expediret rem publicam. tum | 4.1 |
| consul misso senatu in contionem prodit. ibi curae esse | |
| patribus ostendit ut consulatur plebi; ceterum deliberationi | |
| de maxima quidem illa sed tamen parte ciuitatis metum | |
| pro uniuersa re publica interuenisse; nec posse, cum prope | 5.1 |
| ad portas essent, bello praeuerti quicquam, nec, si sit laxa- | |
| menti aliquid, aut plebi honestum esse, nisi mercede prius | |
| accepta, arma pro patria non cepisse, neque patribus satis | |
| decorum per metum potius quam postmodo uoluntate ad- | 5 |
| flictis ciuium suorum fortunis consuluisse. contioni deinde | 6.1 |
| edicto addidit fidem quo edixit ne quis ciuem Romanum | |
| uinctum aut clausum teneret, quo minus ei nominis edendi | |
| apud consules potestas fieret, neu quis militis, donec in | |
| castris esset, bona possideret aut uenderet, liberos nepo- | 5 |
| tesue eius moraretur. hoc proposito edicto, et qui aderant | 7.1 |
| nexi profiteri extemplo nomina, et undique ex tota urbe | |
| proripientium se ex priuato, cum retinendi ius creditori non | |
| esset, concursus in forum ut sacramento dicerent fieri. | |
| magna ea manus fuit, neque aliorum magis in Uolsco bello | 8.1 |
| uirtus atque opera enituit. | |
| consul copias contra hostem educit; paruo dirimente | |
| interuallo castra ponit. |