| inter haec repleuerat iam Poenus armatis muros, et uis | 26.45.1.1 |
| magna ex ingenti copia congesta telorum suppeditabat; sed | 2.1 |
| neque uiri nec tela nec quicquam aliud aeque quam moenia | |
| ipsa sese defendebant. rarae enim scalae altitudini aequari | |
| poterant, et quo quaeque altiores, eo infirmiores erant. | |
| itaque cum summus quisque euadere non posset, subirent | 3.1 |
| tamen alii, onere ipso frangebantur. quidam stantibus | |
| scalis cum altitudo caliginem oculis offudisset, ad terram | |
| delati sunt. et cum passim homines scalaeque ruerent et | 4.1 |
| ipso successu audacia atque alacritas hostium cresceret, sig- | |
| num receptui datum est; quod spem non praesentis modo | 5.1 |
| ab tanto certamine ac labore quietis obsessis, sed etiam in | |
| posterum dedit scalis et corona capi urbem non posse: opera | |
| et difficilia esse et tempus datura ad ferendam opem im- | |
| peratoribus suis. | 5 |
| uix prior tumultus conticuerat cum Scipio ab defessis | 6.1 |
| iam uolneratisque recentes integrosque alios accipere scalas | |
| iubet et ui maiore adgredi urbem. ipse ut ei nuntiatum est | 7.1 |
| aestum decedere, quod per piscatores Tarraconenses, nunc | |
| leuibus cumbis, nunc ubi eae siderent uadis peruagatos | |
| stagnum, compertum habebat facilem pedibus ad murum | |
| transitum dari, eo secum armatos quingentos duxit. medium | 8.1 |
| ferme diei erat, et ad id, quod sua sponte cedente in mare | |
| aestu trahebatur aqua, acer etiam septentrio ortus inclinatum | |
| stagnum eodem quo aestus ferebat et adeo nudauerat uada | |
| ut alibi umbilico tenus aqua esset, alibi genua uix superaret. | 5 |
| hoc cura ac ratione compertum in prodigium ac deos | 9.1 |
| uertens Scipio qui ad transitum Romanis mare uerterent et | |
| stagna auferrent uiasque ante nunquam initas humano | |
| uestigio aperirent, Neptunum iubebat ducem itineris sequi | |
| ac medio stagno euadere ad moenia. | 5 |