| ††armauerat. cum terra marique instrui oppugnationem | 26.44.1.1 |
| uideret et ipse copias ita disponit. oppidanorum duo milia | 2.1 |
| ab ea parte qua castra Romana erant opponit: quingentis | |
| militibus arcem insidit, quingentos tumulo urbis in orientem | |
| uerso imponit: multitudinem aliam quo clamor, quo subita | |
| uocasset res intentam ad omnia occurrere iubet. patefacta | 3.1 |
| deinde porta eos quos in uia ferente ad castra hostium in- | |
| struxerat emittit. Romani duce ipso praecipiente parum- | |
| per cessere, ut propiores subsidiis in certamine ipso sum- | |
| mittendis essent. et primo haud impares stetere acies; | 4.1 |
| subsidia deinde identidem summissa e castris non auerterunt | |
| solum in fugam hostes, sed adeo effusis institerunt ut nisi | |
| receptui cecinisset permixti fugientibus inrupturi fuisse in | |
| urbem uiderentur. | 5 |
| trepidatio uero non in proelio maior quam tota urbe | 5.1 |
| fuit; multae stationes pauore atque fuga desertae sunt re- | |
| lictique muri cum qua cuique erat proximum desiluissent. | |
| quod ubi egressus Scipio in tumulum quem Mercuri uocant | 6.1 |
| animaduertit multis partibus nudata defensoribus moenia | |
| esse, omnes e castris excitos ire ad oppugnandam urbem et | |
| ferre scalas iubet. ipse trium prae se iuuenum ualidorum | 7.1 |
| scutis oppositis—ingens enim iam uis omnis generis telorum | |
| e muris uolabat—ad urbem succedit; hortatur imperat quae | |
| in rem sunt, quodque plurimum ad accendendos militum | 8.1 |
| animos intererat, testis spectatorque uirtutis atque ignauiae | |
| cuiusque adest. itaque in uolnera ac tela ruunt; neque | 9.1 |
| illos muri neque superstantes armati arcere queunt quin | |
| certatim adscendant. et ab nauibus eodem tempore ea | 10.1 |
| quae mari adluitur pars urbis oppugnari coepta est. ceterum | |
| tumultus inde maior quam uis adhiberi poterat. dum ap- | 11.1 |
| plicant, dum raptim exponunt scalas militesque dum qua | |
| cuique proximum est in terram euadere properant, ipsa | |
| festinatione et certamine alii alios impediunt. |