| cetera | 26.43.1.1 |
| quae munienda erant cum perfecisset, naues etiam in portu | |
| uelut maritimam quoque ostentans obsidionem instruxit; | |
| circumuectusque classem cum monuisset praefectos nauium | |
| ut uigilias nocturnas intenti seruarent, omnia ubique primo | 5 |
| obsessum hostem conari, regressus in castra ut consilii sui | 2.1 |
| rationem quod ab urbe potissimum oppugnanda bellum | |
| orsus esset militibus ostenderet et spem potiundae cohor- | |
| tando faceret, contione aduocata ita disseruit: | |
| 'ad urbem unam oppugnandam si quis uos adductos | 3.1 |
| credit, is magis operis uestri quam emolumenti rationem ex- | |
| actam, milites, habet; oppugnabitis enim uere moenia unius | |
| urbis, sed in una urbe uniuersam ceperitis Hispaniam. hic | 4.1 |
| sunt obsides omnium nobilium regum populorumque, qui | |
| simul in potestate uestra erunt, extemplo omnia quae nunc | |
| sub Carthaginiensibus sunt in dicionem tradent; hic pecunia | 5.1 |
| omnis hostium, sine qua neque illi gerere bellum possunt, | |
| quippe qui mercennarios exercitus alant, et quae nobis maxi- | |
| mo usui ad conciliandos animos barbarorum erit; hic tor- | 6.1 |
| menta arma omnis apparatus belli est, qui simul et uos instruet | |
| et hostes nudabit. potiemur praeterea cum pulcherrima opu- | 7.1 |
| lentissimaque urbe tum opportunissima portu egregio unde | |
| terra marique quae belli usus poscunt suppeditentur; quae | |
| cum magna ipsi habebimus tum dempserimus hostibus multo | |
| maiora. haec illis arx, hoc horreum aerarium armamenta- | 8.1 |
| rium, hoc omnium rerum receptaculum est; huc rectus ex | |
| Africa cursus est; haec una inter Pyrenaeum et Gades statio; | |
| hinc omni Hispaniae imminet Africa.†† |