| hac oratione accensis militum animis relicto ad praesi- | 26.42.1.1 |
| dium regionis eius M. Silano cum tribus milibus peditum | |
| et trecentis equitibus ceteras omnes copias—erant autem | |
| uiginti quinque milia peditum, duo milia quingenti equites | |
| —Hiberum traiecit. ibi quibusdam suadentibus ut quo- | 2.1 |
| niam in tres tam diuersas regiones discessissent Punici exer- | |
| citus, proximum adgrederetur, periculum esse ratus ne eo | |
| facto in unum omnes contraheret nec par esset unus tot | |
| exercitibus, Carthaginem Nouam interim oppugnare statuit | 3.1 |
| urbem cum ipsam opulentam suis opibus tum hostium | |
| omni bellico apparatu plenam—ibi arma, ibi pecunia, ibi to- | |
| tius Hispaniae obsides erant—sitam praeterea cum opportune | 4.1 |
| ad traiciendum in Africam tum super portum satis amplum | |
| quantaeuis classi et nescio an unum in Hispaniae ora qua | |
| nostro adiacet mari. | |
| nemo omnium quo iretur sciebat praeter C. Laelium. is | 5.1 |
| classe circummissus ita moderari cursum nauium iussus erat | |
| ut eodem tempore Scipio ab terra exercitum ostenderet et | |
| classis portum intraret. septimo die ab Hibero Carthaginem | 6.1 |
| uentum est simul terra marique. castra ab regione urbis | |
| qua in septentrionem uersa est posita; his ab tergo—nam | |
| frons natura tuta erat—uallum obiectum. etenim sita Car- | 7.1 |
| thago sic est. sinus est maris media fere Hispaniae ora, | |
| maxime Africo uento oppositus, <ad duo milia> et quingentos | |
| passus introrsus retractus, paululo plus passuum <mille et | |
| ducentos> in latitudinem patens. huius in ostio sinus parua | 8.1 |
| insula obiecta ab alto portum ab omnibus uentis praeter- | |
| quam Africo tutum facit. ab intimo sinu paeneinsula ex- | |
| currit, tumulus is ipse in quo condita urbs est, ab ortu solis | |
| et a meridie cincta mari: ab occasu stagnum claudit paulum | 5 |
| etiam ad septentrionem fusum, incertae altitudinis utcumque | |
| exaestuat aut deficit mare. continenti urbem iugum ducen- | 9.1 |
| tos fere et quinquaginta passus patens coniungit. unde | |
| cum tam parui operis munitio esset, non obiecit uallum im- | |
| perator Romanus, seu fiduciam hosti superbe ostentans siue | |
| ut subeunti saepe ad moenia urbis recursus pateret. | 5 |