liberorum capitum uirile secus ad decem milia capta; 26.47.1.1
inde qui ciues Nouae Carthaginis erant dimisit urbemque et
sua omnia quae reliqua eis bellum fecerat restituit. opifices 2.1
ad duo milia hominum erant; eos publicos fore populi Ro-
mani edixit, cum spe propinqua libertatis si ad ministeria
belli enixe operam nauassent. ceteram multitudinem in- 3.1
colarum iuuenum ac ualidorum seruorum in classem ad
supplementum remigum dedit; et auxerat nauibus octo
captiuis classem. extra hanc multitudinem Hispanorum 4.1
obsides erant, quorum perinde ac si sociorum liberi essent
cura habita. captus et apparatus ingens belli; catapultae 5.1
maximae formae centum uiginti, minores ducentae octoginta
una; ballistae maiores uiginti tres, minores quinquaginta 6.1
duae; scorpionum maiorum minorumque et armorum telo-
rumque ingens numerus; signa militaria septuaginta quat-
tuor. et auri argenti relata ad imperatorem magna uis: 7.1
paterae aureae fuerunt ducentae septuaginta sex, librales
ferme omnes pondo; argenti infecti signatique decem et
octo milia et trecenta pondo, uasorum argenteorum magnus
numerus; haec omnia C. Flaminio quaestori appensa adnu- 8.1
merataque sunt; tritici quadringenta milia modium, hordei
ducenta septuaginta. naues onerariae sexaginta tres in 9.1
portu expugnatae captaeque, quaedam cum suis oneribus,
frumento, armis, aere praeterea ferroque et linteis et sparto
et nauali alia materia ad classem aedificandam, ut minimum 10.1
omnium inter tantas opes belli captas Carthago ipsa fuerit.