| eo die Scipio C. Laelio cum sociis naualibus urbem cus- | 26.48.1.1 |
| todire iusso ipse in castra legiones reduxit fessosque milites | 2.1 |
| omnibus uno die belli operibus, quippe qui et acie dimicas- | |
| sent et capienda urbe tantum laboris periculique adissent et | |
| capta cum iis qui in arcem confugerant iniquo etiam loco | |
| pugnassent, curare corpora iussit. postero die militibus | 3.1 |
| naualibusque sociis conuocatis primum dis immortalibus | |
| laudes gratesque egit, qui se non urbis solum opulentissimae | |
| omnium in Hispania uno die compotem fecissent, sed ante eo | |
| congessissent omnis Africae atque Hispaniae opes, ut neque | 5 |
| hostibus quicquam relinqueretur et sibi ac suis omnia super- | |
| essent. militum deinde uirtutem conlaudauit quod eos non | 4.1 |
| eruptio hostium, non altitudo moenium, non inexplorata stag- | |
| ni uada, non castellum in alto tumulo situm, non munitissima | |
| arx deterruisset quo minus transcenderent omnia perrum- | |
| perentque. itaque quamquam omnibus omnia deberet, prae- | 5.1 |
| cipuum muralis coronae decus eius esse qui primus murum | |
| adscendisset; profiteretur qui se dignum eo duceret dono. | |
| duo professi sunt, Q. Trebellius, centurio legionis quartae, et | 6.1 |
| Sex. Digitius, socius naualis. nec ipsi tam inter se acriter | |
| contendebant quam studia excitauerant uterque sui corporis | |
| hominum. sociis C. Laelius, praefectus classis, legionariis | 7.1 |
| M. Sempronius Tuditanus aderat. ea contentio cum prope | 8.1 |
| seditionem ueniret, Scipio tres recuperatores cum se daturum | |
| pronuntiasset qui cognita causa testibusque auditis iudicarent | |
| uter prior in oppidum transcendisset, C. Laelio et M. Sem- | 9.1 |
| pronio, aduocatis partis utriusque, P. Cornelium Caudinum | |
| de medio adiecit eosque tres recuperatores considere et cau- | |
| sam cognoscere iussit. cum res eo maiore ageretur certa- | 10.1 |
| mine quod amoti tantae dignitatis non tam aduocati quam | |
| moderatores studiorum fuerant, C. Laelius relicto consilio | |
| ad tribunal ad Scipionem accedit, eumque docet rem sine | 11.1 |
| modo ac modestia agi ac prope esse ut manus inter se con- | |
| ferant: ceterum, etiamsi uis absit, nihilo minus detestabili | |
| exemplo rem agi, quippe ubi fraude ac periurio decus petatur | |
| uirtutis. stare hinc legionarios milites, hinc classicos, per | 12.1 |
| omnes deos paratos iurare magis quae uelint quam quae | |
| sciant uera esse et obstringere periurio non se solum suumque | |
| caput sed signa militaria et aquilas sacramentique religionem. | |
| haec ad eum de sententia P. Corneli et M. Semproni de- | 13.1 |
| ferre. Scipio conlaudato Laelio ad contionem aduocauit | |
| pronuntiauitque se satis compertum habere Q. Trebellium | |
| et Sex. Digitium pariter in murum escendisse, seque eos | |
| ambos uirtutis causa coronis muralibus donare. tum | 14.1 |
| reliquos prout cuiusque meritum uirtusque erat donauit; | |
| ante omnes C. Laelium praefectum classis et omni genere | |
| laudis sibimet ipsi aequauit et corona aurea ac triginta bubus | |
| donauit. | 5 |