tum obsides ciuitatium Hispaniae uocari iussit; quorum 26.49.1.1
quantus numerus fuerit piget scribere, quippe ubi alibi tre-
centos ferme, alibi tria milia septingentos uiginti quattuor
fuisse inueniam.—aeque et alia inter auctores discrepant. 2.1
praesidium Punicum alius decem, alius septem, alius haud
plus quam duum milium fuisse scribit. capta alibi decem
milia capitum, alibi supra quinque et uiginti inuenias. scor- 3.1
piones maiores minoresque ad sexaginta captos scripserim,
si auctorem Graecum sequar Silenum; si Ualerium Antiatem,
maiorum scorpionum sex milia, minorum tredecim milia;
adeo nullus mentiendi modus est. ne de ducibus quidem 4.1
conuenit. plerique Laelium praefuisse classi, sunt qui M.
Iunium Silanum dicant; Arinen praefuisse Punico praesidio 5.1
deditumque Romanis Antias Ualerius, Magonem alii scrip-
tores tradunt. non de numero nauium captarum, non de 6.1
pondere auri atque argenti et redacta pecunia conuenit; si
aliquis adsentiri necesse est, media simillima ueri sunt.—
ceterum, uocatis obsidibus primum uniuersos bonum ani- 7.1
mum habere iussit: uenisse enim eos in populi Romani 8.1
potestatem, qui beneficio quam metu obligare homines malit
exterasque gentes fide ac societate iunctas habere quam tristi
subiectas seruitio. deinde acceptis nominibus ciuitatium 9.1
recensuit captiuos quot cuiusque populi essent, et nuntios
domum misit ut ad suos quisque recipiendos ueniret. si 10.1
quarum forte ciuitatium legati aderant, eis praesentibus suos
restituit: ceterorum curam benigne tuendorum C. Flaminio
quaestori attribuit. inter haec e media turba obsidum mulier 11.1
magno natu, Mandonii uxor, qui frater Indibilis Ilergetum
reguli erat, flens ad pedes imperatoris procubuit obtestarique
coepit ut curam cultumque feminarum impensius custodibus
commendaret. cum Scipio nihil defuturum iis profecto 12.1
diceret, tum rursus mulier 'haud magni ista facimus' in-
quit; 'quid enim huic fortunae non satis est? alia me
cura aetatem harum intuentem—nam ipsa iam extra pericu-
lum iniuriae muliebris sum—stimulat.'—et aetate et forma 13.1
florentes circa eam Indibilis filiae erant aliaeque nobilitate
pari, quae omnes eam pro parente colebant.—tum Scipio 14.1
'meae populique Romani disciplinae causa facerem' inquit,
'ne quid quod sanctum usquam esset apud nos uiolaretur:
nunc ut id curem impensius, uestra quoque uirtus dignitas- 15.1
que facit quae ne in malis quidem oblitae decoris matronalis
estis.' spectatae deinde integritatis uiro tradidit eas tuerique 16.1
haud secus uerecunde ac modeste quam hospitum coniuges
ac matres iussit.