| captiua deinde a militibus adducitur ad eum adulta uirgo, | 26.50.1.1 |
| adeo eximia forma ut quacumque incedebat conuerteret | |
| omnium oculos. Scipio percontatus patriam parentesque, | 2.1 |
| inter cetera accepit desponsam eam principi Celtiberorum; | |
| adulescenti Allucio nomen erat. extemplo igitur parentibus | 3.1 |
| sponsoque ab domo accitis cum interim audiret deperire | |
| eum sponsae amore, ubi primum uenit, accuratiore eum | |
| sermone quam parentes adloquitur. 'iuuenis' inquit 'iu- | 4.1 |
| uenem appello, quo minor sit inter nos huius sermonis uere- | |
| cundia. ego cum sponsa tua capta a militibus nostris ad me | |
| ducta esset audiremque tibi eam cordi esse, et forma faceret | 5.1 |
| fidem, quia ipse, si frui liceret ludo aetatis, praesertim in | |
| recto et legitimo amore, et non res publica animum nostrum | |
| occupasset, ueniam mihi dari sponsam impensius amanti | |
| uellem, tuo cuius possum amori faueo. fuit sponsa tua | 6.1 |
| apud me eadem qua apud soceros tuos parentesque suos | |
| uerecundia; seruata tibi est, ut inuiolatum et dignum me | |
| teque dari tibi donum posset. hanc mercedem unam pro | 7.1 |
| eo munere paciscor: amicus populo Romano sis et, si me | |
| uirum bonum credis esse quales patrem patruumque meum | |
| iam ante hae gentes norant, scias multos nostri similes in | |
| ciuitate Romana esse, nec ullum in terris hodie populum dici | 8.1 |
| posse quem minus tibi hostem tuisque esse uelis aut amicum | |
| malis.' cum adulescens, simul pudore et gaudio perfusus, | 9.1 |
| dextram Scipionis tenens deos omnes inuocaret ad gratiam | |
| illi pro se referendam, quoniam sibi nequaquam satis facul- | |
| tatis pro suo animo atque illius erga se merito esset, parentes | |
| inde cognatique uirginis appellati; qui, quoniam gratis sibi | 10.1 |
| redderetur uirgo ad quam redimendam satis magnum attulis- | |
| sent auri pondus, orare Scipionem ut id ab se donum acci- | 11.1 |
| peret coeperunt, haud minorem eius rei apud se gratiam | |
| futuram esse adfirmantes quam redditae inuiolatae foret | |
| uirginis. Scipio quando tanto opere peterent accepturum | 12.1 |
| se pollicitus, poni ante pedes iussit uocatoque ad se Allucio | |
| 'super dotem' inquit, 'quam accepturus a socero es, haec | |
| tibi a me dotalia dona accedent'; aurumque tollere ac sibi | |
| habere iussit. his laetus donis honoribusque dimissus do- | 13.1 |
| mum, impleuit populares laudibus meritis Scipionis: uenisse | |
| dis simillimum iuuenem, uincentem omnia cum armis, tum | |
| benignitate ac beneficiis. itaque dilectu clientium habito | 14.1 |
| cum delectis mille et quadringentis equitibus intra paucos | |
| dies ad Scipionem reuertit. |