| Scipio retentum secum Laelium, dum captiuos obsidesque | 26.51.1.1 |
| et praedam ex consilio eius disponeret, satis omnibus rebus | 2.1 |
| compositis, data quinquereme <et> captiuis †cum Magone et | |
| quindecim fere senatoribus qui simul cum eo capti erant in | |
| naues sex impositis nuntium uictoriae Romam mittit. ipse | 3.1 |
| paucos dies quibus morari Carthagine statuerat exercendis | |
| naualibus pedestribusque copiis absumpsit. primo die legi- | 4.1 |
| ones in armis quattuor milium spatio decurrerunt; secundo | |
| die arma curare et tergere ante tentoria iussi; tertio die rudi- | |
| bus inter se in modum iustae pugnae concurrerunt praepi- | |
| latisque missilibus iaculati sunt; quarto die quies data; | 5 |
| quinto iterum in armis decursum est. hunc ordinem laboris | 5.1 |
| quietisque quoad Carthagine morati sunt seruarunt. remi- | 6.1 |
| gium classicique milites tranquillo in altum euecti, agilitatem | |
| nauium simulacris naualis pugnae experiebantur. haec | 7.1 |
| extra urbem terra marique corpora simul animosque ad bel- | |
| lum acuebant; urbs ipsa strepebat apparatu belli fabris | |
| omnium generum in publicam officinam inclusis. dux cuncta | 8.1 |
| pari cura obibat: nunc in classe ac nauali erat, nunc cum | |
| legionibus decurrebat: nunc operibus adspiciendis tempus | |
| dabat, quaeque in officinis quaeque in armamentario ac | |
| naualibus fabrorum multitudo plurima in singulos dies certa- | 5 |
| mine ingenti faciebat. his ita incohatis refectisque quae | 9.1 |
| quassata erant muri dispositisque praesidiis ad custodiam | |
| urbis, Tarraconem est profectus, a multis legationibus protinus | |
| in uia aditus, quas partim dato responso ex itinere dimisit, | 10.1 |
| partim distulit Tarraconem, quo omnibus nouis ueteribusque | |
| sociis edixerat conuentum. et cuncti fere qui cis Hiberum | 11.1 |
| incolunt populi, multi etiam ulterioris prouinciae conuene- | |
| runt. Carthaginiensium duces primo ex industria famam | |
| captae Carthaginis compresserunt: deinde, ut clarior res | |
| erat quam ut tegi ac dissimulari posset, eleuabant uerbis: | 5 |
| necopinato aduentu ac prope furto unius diei urbem unam | 12.1 |
| Hispaniae interceptam, cuius rei tam paruae praemio ela- | |
| tum insolentem iuuenem immodico gaudio speciem magnae | |
| uictoriae imposuisse: at ubi adpropinquare tres duces, tres | 13.1 |
| uictores hostium exercitus audisset, occursuram ei extem- | |
| plo domesticorum funerum memoriam. haec in uolgus | 14.1 |
| iactabant, haudquaquam ipsi ignari quantum sibi ad omnia | |
| uirium Carthagine amissa decessisset. |