| hic status rerum in Hispania erat. in Italia consul Mar- | 27.1.1.1 |
| cellus Salapia per proditionem recepta Marmoreas et Meles | |
| de Samnitibus ui cepit. ad tria milia militum ibi Hanni- | 2.1 |
| balis, quae praesidii causa relicta erant, oppressa: praeda— | |
| et aliquantum eius fuit—militi concessa. tritici quoque | |
| ducenta quadraginta milia modium et centum decem milia | |
| hordei inuenta. ceterum nequaquam inde tantum gaudium | 3.1 |
| fuit quanta clades intra paucos dies accepta est haud procul | |
| Herdonea urbe. castra ibi Cn. Fuluius proconsul habebat | 4.1 |
| spe recipiendae Herdoneae, quae post Cannensem cladem | |
| ab Romanis defecerat, nec loco satis tuto posita nec prae- | |
| sidiis firmata. neglegentiam insitam ingenio ducis augebat | 5.1 |
| spes ea quod labare iis aduersus Poenum fidem senserat, | |
| postquam Salapia amissa excessisse iis locis in Bruttios Han- | |
| nibalem auditum est. ea omnia ab Herdonea per occultos | 6.1 |
| nuntios delata Hannibali simul curam sociae retinendae urbis | |
| et spem fecere incautum hostem adgrediendi. exercitu | |
| expedito ita ut famam prope praeueniret magnis itineribus | |
| ad Herdoneam contendit et, quo plus terroris hosti obiceret, | 5 |
| acie instructa accessit. par audacia Romanus, consilio et | 7.1 |
| uiribus impar, copiis raptim eductis conflixit. quinta legio | 8.1 |
| et sinistra ala acriter pugnam inierunt; ceterum Hannibal | |
| signo equitibus dato ut, cum pedestres acies occupassent | |
| praesenti certamine oculos animosque, circumuecti pars | |
| castra hostium, pars terga trepidantium inuaderent, ipse Cn. | 9.1 |
| Fului similitudinem nominis—quia Cn. Fuluium praetorem | |
| biennio ante in iisdem deuicerat locis—increpans, similem | |
| euentum pugnae fore adfirmabat. neque ea spes uana fuit. | 10.1 |
| nam cum comminus acie et peditum certamine multi ceci- | |
| dissent Romanorum, starent tamen ordines signaque, eques- | 11.1 |
| tris tumultus a tergo, simul a castris clamor hostilis auditus | |
| sextam [ante] legionem, quae in secunda acie posita prior ab | |
| Numidis turbata est, quintam deinde atque eos qui ad prima | |
| signa erant auertit; pars in fugam effusi, pars in medio caesi, | 12.1 |
| ubi et ipse Cn. Fuluius cum undecim tribunis militum ceci- | |
| dit. Romanorum sociorumque quot caesa in eo proelio | 13.1 |
| milia sint, quis pro certo adfirmet, cum tredecim milia alibi, | |
| alibi haud plus quam septem inueniam? castris praedaque | 14.1 |
| uictor potitur. Herdoneam, quia et defecturam fuisse ad | |
| Romanos comperit nec mansuram in fide, si inde absces- | |
| sisset, multitudine omni Metapontum ac Thurios traducta, | |
| incendit: occidit principes qui cum Fuluio conloquia occul- | 5 |
| ta habuisse comperti sunt. Romani qui ex tanta clade eua- | 15.1 |
| serant diuersis itineribus semermes ad Marcellum consulem | |
| in Samnium perfugerunt. |