| Marcellus nihil admodum tanta clade territus litteras | 27.2.1.1 |
| Romam ad senatum de duce et exercitu ad Herdoneam | |
| amisso scribit: ceterum eundem se, qui post Cannensem | 2.1 |
| pugnam ferocem uictoria Hannibalem contuderit, ire aduer- | |
| sus eum, breuem illi laetitiam qua exsultet facturum. et | 3.1 |
| Romae quidem cum luctus ingens ex praeterito, tum timor | |
| in futurum erat: consul ex Samnio in Lucanos transgressus | 4.1 |
| ad Numistronem in conspectu Hannibalis loco plano, cum | |
| Poenus collem teneret, posuit castra. addidit et aliam | 5.1 |
| fidentis speciem, quod prior in aciem eduxit; nec detrac- | |
| tauit Hannibal, ut signa portis efferri uidit. ita tamen | |
| aciem instruxerunt ut Poenus dextrum cornu in collem | |
| erigeret, Romani sinistrum ad oppidum adplicarent. ab | 6.1 |
| Romanis prima legio et dextra ala, ab Hannibale Hispani | |
| milites et funditores Baliares, elephanti quoque commisso | |
| iam certamine in proelium acti; diu pugna neutro inclinata | |
| stetit. ab hora tertia cum ad noctem pugnam extendissent, | 7.1 |
| fessaeque pugnando primae acies essent, primae legioni | |
| tertia, dextrae alae sinistra subit, et apud hostes integri a | |
| fessis pugnam accepere. nouum atque atrox proelium ex | 8.1 |
| iam segni repente exarsit, recentibus animis corporibusque; | |
| sed nox incerta uictoria diremit pugnantes. postero die | 9.1 |
| Romani ab sole orto in multum diei stetere in acie; ubi | |
| nemo hostium aduersus prodit, spolia per otium legere et | |
| congestos in unum locum cremauere suos. nocte insequenti | 10.1 |
| Hannibal silentio mouit castra et in Apuliam abiit. Mar- | |
| cellus, ubi lux fugam hostium aperuit, sauciis cum praesidio | |
| modico Numistrone relictis praepositoque iis L. Furio | |
| Purpurione, tribuno militum, uestigiis institit sequi. ad | 5 |
| Uenusiam adeptus eum est. ibi per dies aliquot cum ab | 11.1 |
| stationibus procursaretur, mixta equitum peditumque tumul- | |
| tuosa magis proelia quam magna et ferme omnia Romanis | |
| secunda fuere. inde per Apuliam ducti exercitus sine ullo | 12.1 |
| memorando certamine, cum Hannibal nocte signa moueret | |
| locum insidiis quaerens, Marcellus nisi certa luce et explorato | |
| ante non sequeretur. |