| Capuae interim Flaccus dum bonis principum uendendis, | 27.3.1.1 |
| agro qui publicatus erat locando—locauit autem omnem fru- | |
| mento—tempus terit, ne deesset materia in Campanos | |
| saeuiendi, nouum in occulto gliscens per indicium protrac- | |
| tum est facinus. milites aedificiis emotos, simul ut cum | 2.1 |
| agro tecta urbis fruenda locarentur, simul metuens ne suum | |
| quoque exercitum sicut Hannibalis nimia urbis amoenitas | |
| emolliret, in portis murisque sibimet ipsos tecta militariter | |
| coegerat aedificare; erant autem pleraque ex cratibus ac | 3.1 |
| tabulis facta, alia harundine texta, stramento intecta, omne | |
| uelut de industria alimentum ignis. haec noctis una hora | 4.1 |
| omnia ut incenderent, centum septuaginta Campani princi- | |
| pibus Blossiis fratribus coniurauerunt. indicio eius rei ex | 5.1 |
| familia Blossiorum facto, portis repente iussu proconsulis | |
| clausis cum ad arma signo dato milites concurrissent, com- | |
| prehensi omnes qui in noxa erant, et quaestione acriter | |
| habita damnati necatique; indicibus libertas et aeris dena | 5 |
| milia data. Nucerinos et Acerranos, querentes ubi habi- | 6.1 |
| tarent non esse, Acerris ex parte incensis, Nuceria deleta, | |
| Romam Fuluius ad senatum misit. Acerranis permissum, | 7.1 |
| ut aedificarent, quae incensa erant: Nucerini Atellam quia | |
| id maluerant, Atellanis Calatiam migrare iussis, traducti. | |
| inter multas magnasque res, quae nunc secundae, nunc | 8.1 |
| aduersae occupabant cogitationes hominum, ne Tarentinae | |
| quidem arcis excidit memoria. M. Ogulnius et P. Aquilius | 9.1 |
| in Etruriam legati ad frumentum coemendum quod Taren- | |
| tum portaretur profecti, et mille milites de exercitu urbano, | |
| par numerus Romanorum sociorumque, eodem in praesidium | |
| cum frumento missi. | 5 |