| exitu anni huius C. Laelius legatus Scipionis die quarto et | 27.7.1.1 |
| tricensimo quam a Tarracone profectus erat Romam uenit; | |
| isque cum agmine captiuorum ingressus urbem magnum | |
| concursum hominum fecit. postero die in senatum intro- | 2.1 |
| ductus captam Carthaginem caput Hispaniae uno die, re- | |
| ceptasque aliquot urbes quae defecissent nouasque in | |
| societatem adscitas exposuit; ex captiuis comperta iis fere | 3.1 |
| congruentia quae in litteris fuerant M. Ualeri Messallae. | |
| maxime mouit patres Hasdrubalis transitus in Italiam, uix | |
| Hannibali atque eius armis obsistentem. productus et in | 4.1 |
| contionem Laelius eadem edisseruit. senatus ob res feliciter | |
| a P. Scipione gestas supplicationem in unum diem decreuit; | |
| C. Laelium primo quoque tempore cum quibus uenerat | |
| nauibus redire in Hispaniam iussit.—Carthaginis expugna- | 5.1 |
| tionem in hunc annum contuli multis auctoribus, haud | |
| nescius quosdam esse qui anno insequenti captam tradide- | |
| rint, quod mihi minus simile ueri uisum est annum integrum | 6.1 |
| Scipionem nihil gerendo in Hispania consumpsisse. | |
| Q. Fabio Maximo quintum Q. Fuluio Flacco quartum | 7.1 |
| consulibus, idibus Martiis, quo die magistratum inierunt, | |
| Italia ambobus prouincia decreta, regionibus tamen partitum | |
| imperium: Fabius ad Tarentum, Fuluius in Lucanis ac | |
| Bruttiis rem gereret. M. Claudio prorogatum in annum im- | 8.1 |
| perium. praetores sortiti prouincias, C. Hostilius Tubulus | |
| urbanam, L. Ueturius Philo peregrinam cum Gallia, T. | |
| Quinctius Crispinus Capuam, C. Aurunculeius Sardiniam. | |
| exercitus ita per prouincias diuisi: Fuluio duae legiones | 9.1 |
| quas in Sicilia M. Ualerius Laeuinus haberet, Fabio, quibus | |
| in Etruria C. Calpurnius praefuisset: urbanus exercitus ut | 10.1 |
| in Etruriam succederet: C. Calpurnius eidem praeesset pro- | |
| uinciae exercituique: Capuam exercitumque quem Q. Ful- | |
| uius habuisset T. Quinctius obtineret: C. Hostilius ab C. | 11.1 |
| Laetorio propraetore prouinciam exercitumque qui tum | |
| Arimini erat acciperet. M. Marcello quibus consul rem | |
| gesserat legiones decretae; M. Ualerio cum L. Cincio—iis | 12.1 |
| quoque enim prorogatum in Sicilia imperium—Cannensis | |
| exercitus datus, eumque supplere ex militibus qui ex legioni- | |
| bus Cn. Fului superessent iussi. conquisitos eos consules | 13.1 |
| in Siciliam miserunt; additaque eadem militiae ignominia | |
| sub qua Cannenses militabant quique ex praetoris Cn. Fului | |
| exercitu ob similis iram fugae missi eo ab senatu fuerant. C. | 14.1 |
| Aurunculeio eaedem in Sardinia legiones quibus P. Manlius | |
| Uolso eam prouinciam obtinuerat decretae. P. Sulpicio | 15.1 |
| eadem legione eademque classe Macedoniam obtinere iusso | |
| prorogatum in annum imperium. triginta quinqueremes | |
| ex Sicilia Tarentum ad Q. Fabium consulem mitti iussae: | |
| cetera classe placere praedatum in Africam aut ipsum M. | 16.1 |
| Ualerium Laeuinum traicere aut mittere seu L. Cincium | |
| seu M. Ualerium Messallam uellet. nec de Hispania | 17.1 |
| quicquam mutatum nisi quod non in annum Scipioni | |
| Silanoque, sed donec reuocati ab senatu forent prorogatum | |
| imperium est. ita prouinciae exercituumque in eum annum | |
| partita imperia. | 5 |