| inter maiorum rerum curas comitia maximi curionis, | 27.8.1.1 |
| cum in locum M. Aemili sacerdos crearetur, uetus excita- | |
| uerunt certamen, patriciis negantibus C. Mamili Atelli, qui | 2.1 |
| unus ex plebe petebat, habendam rationem esse quia nemo | |
| ante eum nisi ex patribus id sacerdotium habuisset. tri- | 3.1 |
| buni appellati ad senatum <rem> reiecerunt: senatus populi | |
| potestatem fecit: ita primus ex plebe creatus maximus curio | |
| C. Mamilius Atellus. et flaminem Dialem inuitum inaugu- | 4.1 |
| rari coegit P. Licinius pontifex maximus C. Ualerium Flac- | |
| cum; decemuirum sacris faciundis creatus in locum Q. | |
| Muci Scaeuolae demortui C. Laetorius. causam inaugurari | 5.1 |
| coacti flaminis libens reticuissem, ni ex mala fama in | |
| bonam uertisset. ob adulescentiam neglegentem luxurio- | |
| samque C. Flaccus flamen captus a P. Licinio pontifice | |
| maximo erat, L. Flacco fratri germano cognatisque aliis ob | 5 |
| eadem uitia inuisus. is ut animum eius cura sacrorum et | 6.1 |
| caerimoniarum cepit, ita repente exuit antiquos mores ut | |
| nemo tota iuuentute haberetur prior nec probatior primo- | |
| ribus patrum, suis pariter alienisque, esset. huius famae | 7.1 |
| consensu elatus ad iustam fiduciam sui rem intermissam | |
| per multos annos ob indignitatem flaminum priorum repe- | |
| tiuit, ut in senatum introiret. ingressum eum curiam cum | 8.1 |
| P. Licinius praetor inde eduxisset, tribunos plebis appel- | |
| lauit. flamen uetustum ius sacerdotii repetebat: datum id | |
| cum toga praetexta et sella curuli ei flamonio esse. praetor | 9.1 |
| non exoletis uetustate annalium exemplis stare ius, sed re- | |
| centissimae cuiusque consuetudinis usu uolebat: nec pat- | |
| rum nec auorum memoria Dialem quemquam id ius usur- | |
| passe. tribuni rem inertia flaminum oblitteratam ipsis, | 10.1 |
| non sacerdotio damno fuisse cum aequum censuissent, ne | |
| ipso quidem contra tendente praetore, magno adsensu | |
| patrum plebisque flaminem in senatum introduxerunt, | |
| omnibus ita existimantibus magis sanctitate uitae quam | 5 |
| sacerdotii iure eam rem flaminem obtinuisse. | |
| consules priusquam in prouincias irent, duas urbanas | 11.1 |
| legiones in supplementum quantum opus erat ceteris exer- | |
| citibus militum scripserunt. urbanum ueterem exercitum | 12.1 |
| Fuluius consul C. Fuluio Flacco legato—frater hic consulis | |
| erat—in Etruriam dedit ducendum et legiones quae in Etru- | |
| ria erant Romam deducendas. et Fabius consul reliquias | 13.1 |
| exercitus Fuluiani conquisitas—fuere autem ad quattuor | |
| milia trecenti quadraginta quattuor—Q. Maximum filium | |
| ducere in Siciliam ad M. Ualerium proconsulem iussit, atque | |
| ab eo duas legiones et triginta quinqueremes accipere. nihil | 14.1 |
| eae deductae ex insula legiones minuerunt nec uiribus nec | |
| specie eius prouinciae praesidium; nam cum praeter egregie | 15.1 |
| suppletas duas ueteres legiones transfugarum etiam Numi- | |
| darum equitum peditumque magnam uim haberet, Siculos | |
| quoque qui in exercitu Epicydis aut Poenorum fuerant, belli | |
| peritos uiros, milites scripsit. ea externa auxilia cum singu- | 16.1 |
| lis Romanis legionibus adiunxisset, duorum speciem exerci- | |
| tuum seruauit; altero L. Cincium partem insulae, regnum | |
| qua Hieronis fuerat, tueri iussit: altero ipse ceteram insu- | 17.1 |
| lam tuebatur diuisam quondam Romani Punicique imperii | |
| finibus, classe quoque nauium septuaginta partita ut omni | |
| ambitu litorum praesidio orae maritimae essent. ipse cum | 18.1 |
| Muttinis equitatu prouinciam peragrabat ut uiseret agros | |
| cultaque ab incultis notaret et perinde dominos laudaret | |
| castigaretque. ita tantum ea cura frumenti prouenit ut et | 19.1 |
| Romam mitteret et Catinam conueheret unde exercitui qui | |
| ad Tarentum aestiua acturus esset posset praeberi. |